Letter #1246
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSKielce, 1534-12-11
received [1534]-12-31 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et domine, frater et amice carissime ac honorande.
Miror plurimum, quod Vestra Dominatio Reverendissima dudum iam nihil litterarum ad me dederit, et vel ad ea, quae ego novissime illi scripseram, ne unum quidem verbum rescripserit. Quod vero me attinet, lubens scripsissem Dominationi Vestrae Reverendissimae, praesertim de rebus novis, quae medio hoc tempore contigerunt, sed adversa valetudine praepeditus praestare id non potui, totam namque aestatem et autumnum praeteritum aegrotavi gravissime. Nunc autem non potui non dare has meas ad Reverendissimam Dominationem Vestram litteras, quibus eius bonam valetudinem viso optoque, ut Reverendissima Dominatio Vestra et recte valeat et omnium prosperorum successuum pro voto suo compos fiat.
Ego non potui ire ad conventum generalem regni propterea quod non sentio esse me adhuc tantarum virium, ut sustinere possem eos labores et curas, quas in conventibus generalibus ferre soleo. Itaque ad quietem et otium me huc contuli, in quo valetudini meae nunc indulgeo.
Laborant nonnulli domini consiliarii regni de eliberando domino Ieronimo Laski, palatino Siradiensi, de quo spes bona est, quod brevi dante Domino Deo liberabitur.
Valeat et sit felix Vestra Reverendissima Dominatio meque solito amore et benevolentia sua prosequatur.
Dat(um) in oppido meo Kielce, die XI-a Decembris anno Domini M-o D-o XXXIIII-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius manu propria