Letter #125
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSRadom, 1527-12-20
received Madrid, [1528]-09-25 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Magnifico et spectabili]
Magnifice et spectabilis, sincere nobis dilecte.
Accepimus iam dudum grato animo cf.
Praeterea nobis Tuae Strenuitatis litterae redditae sunt, sub data XX Augusti ex Valle Oleti, ex quibus intelleximus, sub quo cardine res nostrae versentur, et quomodo astu tractentur, quoad Italici belli finis erit. Speramus in domino, quod brevi haec tempestas bellica sedabitur, namque exhaustas utrinque et penitus languentes vires credimus, et non nisi tranquillam pacem oborituram, procul dubio tenemus, quod Deus ipse faxit. Tuae vero Strenuitati non sit grave tantisper exspectare, quoad in tuto navigare valeamus, erimus suorum laborum neque ingratae neque immemores, ut res ipsa utiliter indicabit.
De morte domini Guth falso Tuae Strenuitati
nuntiatum est, ille namque vivit et aura fruitur aetherea. Si occubuisset, quod absit, non invitae intercessissemus pro Tua Strenuitate
, ut villam Colombiam cum omnibus proventibus obtinuisset. Sed Tua Strenuitas
sit boni animi, nam ante suum ad nos reditum speramus aliquid eventurum, quod Tuae Strenuitati
et commodum et honorem parere poterit. Hoc nobis manet alta mente repostum et effecturas nos pollicemur, quod Tuam Strenuitatem
tam longae peregrinationis et taedii iam perpessi nulla ex parte poenitere possit. probably
Venerunt ad nos non pridem ex Italia novitates, inter quas ferunt illustrem proregem regni Neapolitani diem clausisse extremum, idque certo certius affirmant. Et quia illi a sacra caesarea et catholica maiestate mandatum fuerat de restitutione arcis Barensis, propter continuos bellicos tumultus restitutio arcis expediri non potuit, et, ut credimus, ante expeditionem ab humanis ipse secessit. Audimus praeterea dominum Hugonem de Moncada loco ipsius proregis surrogatum usque ad mandatum sacrae maiestatis caesareae, quae vel illum confirmare vel alterum proregem constituere dignabitur. Tua Strenuitas, quae est hic praesens in curia caesaris, audiet et sciet, quis erit futurus prorex in illo regno, curabit igitur, ut illae commissiones, quae domino Carolo de Lanoy datae fuerant in commendationem ducatus nostri Barensis et pro restitutione arcis, denuo reformentur et novo proregi dentur et porrigantur, quo res nostrae brevi absolvi possint, praesertim restitutio arcis, super qua tota vis nostra consistit, et speramus, quod amoto iam illo durissimo obstaculo, omnia de plano procedant, si bella aliquantisper obsistant, quibus Deus ipse Optimus Maximusque placidum finem imponere dignetur. Cetera committimus fidei et diligentiis Strenuitatis Tuae, quae est in facto, et novitates omnes ad unguem intelligit et pro temporis qualitate actus suos temperet, et bene feliciterque valeat.
Datae
Ad mandatum sacrae maiestatis reginalis proprium