Sanitatis incrementum et omne felix et faustum Vestrae Dominationi Reverendissimae a Domino Deo precamur, vetustam erga Vestram Reverendissimam Dominationem benevolentiam integram et sinceram retinentes, quia naturae nostrae insitum non est rancores in corde fovere. Dummodo Vestra Reverendissima Dominatio caritatem erga nos retineat vetustam, omnia inter nos convenient. Exemplum vero litterarum nostrarum ad ⌊Costhkam⌋ scriptarum, nobis missum, nescimus, in quem usum sit missum, litterae nempe ad nullam Vestrae Dominationis offensam scriptae fuere, sed pro concordia et unanimitate conservanda, quae ut inter vos sit et maneat optamus. Nam tunc sperare poterimus, quod ⌊maiestatis regiae⌋ commoda et istius provinciae bene et recte administrabuntur. Novit enim Reverendissima Dominatio Vestra, quam cari sunt servi ⌊maiestati regiae⌋, qui suae maiestatis commoda promovent fideliter et auctim ideoque nos scientes ⌊Costhcam⌋ esse carum maiestati regiae, Vestrae Reverendissimae Dominationi scripsimus liberius, ut se contineret a persequendo eodem. Utilius enim semper erit Vestrae Reverendissimae Dominationi res sacrae ⌊maiestatis regiae⌋ promovere, quam consiliis eorum parere, qui ipsi gratia maiestatis regiae indigent. Pecuniam missam nobis pro satisfactione debiti accepimus et nostram benevolentiam offerimus eaedem liberaliter, cum meliora accesserint redimenda. Eandem de debito quietamus.
⌊Thoronenses⌋ habuerunt ⌊nuntium⌋ bene litteratum in hoc conventu apud nos pro negotiis civitatis. Expedientes autem eundem nuntium exprobravimus ei, quomodo consulatus illius civitatis praeter unum traducatur et infametur de praevaricatione religionis quodque etiam ob eam rem in cives odium concipitur et mandavimus eidem, litteris creditivis datis, ut omnia referret. Nam nuntii terrarum offensi hoc depositorio, quod ⌊Thoronensibus⌋ concessum est, mira murmuratione in Thoronenses expostulabant et nemo fuit, qui eos excusaret et significatum est ⌊maiestati regiae⌋, ut prospicere dignaretur tempestive, ne ea licentia aliquid novi parturiret. Et similiter de ⌊Gdanensibus⌋, qui fovent ⌊Pancratium⌋ haereticum, sacramenta detestantem, Vestra Reverendissima Dominatione, quae illic plebanus est, indulgente. Vestra enim Reverendissima Dominatio pati non deberet talem perversum declamatorem in sua parochia. Satis horrida exempla nos docere et praemonere deberent, ut talibus malis tempestive prospiceremus et nos opponeremus, praesertim quia ⌊rex Angliae⌋ depravatus insanire et furere coepit. Iste enim iam perseverabit in malitia sua, quoad Deus castigatum divina potentia ab hoc saeculo evellet.
Perlegimus diligenter ea, quae Vestra Reverendissima Dominatio misit de rebus et gestis aquilonaribus ultra marinis, quae quidem quia saepius variantur, tum per successus utriusque fortunae, tum per tractatus, non videntur metuenda praesagire et praesertim belli nervo deficiente. Sed nec ⌊regis Angliae⌋ machinationes terribiles sunt. Tunna enim auri parvis ignis est pro bello incendendo, tamen ista parvifacienda non sunt et prudenti provisione elidenda. Si enim ista, quae Vestra Reverendissima Dominatio ad nos misit, legenda ⌊Pyotrkoviae⌋ in ⌊senatu⌋ deprompta fuissent, dubio procul dedissent nobis ad cogitandum et ad consulendum praebuissent materiam non vulgarem et illustri ⌊principi Prussiae⌋ non inutilem. Licet et in hoc conventu ⌊suae illustrissimae dominationis⌋ obliti non simus, operae pretium tamen videtur, ut Vestra Reverendissima Dominatio, quae Germanicarum rerum habet magnam experientiam et novit earum mutabilitatem, aliqua vigilanti cura invigilaret pro explorandis eorum principum intentionibus et ubi aliquid tale consideraret, quod metuendum esset, ⌊maiestati regiae⌋ indicaret. Et ista, quae ad nos mittere voluit, redigendo in breviorem stilum, optime posset sacrae ⌊maiestati regiae⌋ intimare, ut eius vigilantiam ceu consiliar[ii] probaret, praesertim quod consiliarii sumus, nobis convenit de talibus habere indaginem et principi pro nostro debito patefacere.
Apud nos nova alia non sunt, nisi quod summus pontifex electus sit et factus sit de ⌊Alexandro Fernesio Paulus tertius⌋, homo senex, sed semper virtuti amicus, qui accepto pontificatu statim curiam reformare coepit multaque officia gravantia populum abrogasse dicitur et ad celebrandum concilium fertur esse consentiens. De ⌊Doria⌋ et ⌊Rodo⌋ eadem nova dudum vulgata sunt, quae et apud vos. De ⌊caesare⌋ scribitur, quod in ⌊Italiam⌋ et in ⌊Germaniam⌋ multum aurum miserit pro milite comparando. At nescitur, in quem usum, coniectura tamen est pro ⌊Hungaria⌋ occupanda. ⌊Ianussius⌋ vero rex, ⌊Grittone⌋ perempto, totam ⌊Transsilvaniam⌋ in potestatem recepit et eam partem, quae ⌊regi Romanorum⌋ adhaerebat. Nam ⌊Cancianus⌋ tarde in subsidium illis advenit. Dominus ⌊Laski⌋ adhuc liber non est. Sunt nunc aduc in ⌊Hungaria⌋ magnifici domini: ⌊Cracoviensis castellanus⌋ et palatinus Russiae ⌊dominus de Tarnow⌋, operam navantes, ut ⌊ipsum⌋ a nodo captivitatis solvant scribuntque ad nostrates se habere bonam spem ad liberandum eum et praesertim quia magnificus dominus Cracoviensis castellanus admittitur ad colloquendum cum eo. ⌊Turci⌋ ab ⌊Hungaris⌋ male tractantur, quibus ⌊rex Janussius⌋ medio sacramento pollicitus est, quod amplius cum ⌊Turco⌋ nihil commune habere debeat. Quid autem ⌊rex Romanorum⌋ cogitet et intendat, nec coniectura consequi datur, sed istud dudum latere nequaquam potest.
Valere Vestram Reverendissimam Dominationem optime optamus, quae dignetur nos ut quondam amare, quam nos redamabimus et officiis benevolis prosequemur.