Letter #1258
Jan KONOPACKI Jr to Ioannes DANTISCUSKielce, 1535-01-01
received [1535]-01-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Commendatione sui praemissa.
Servitor Dominationis Vestrae Reverendissimae Mauricius eiusdem litteras mihi cum reddidisset, duplici ratione fuerunt gratissimae, tum quod multum gratiae simul ac benevolentiae Dominationis Vestrae Reverendissimae erga me mihi ob oculos ponerent, tum etiam, quod mutui et paene indissolubilis amoris et pridem initae amicitiae ac hucusque durantis necessitudinis inter Dominationem Vestram Reverendissimam meumque parentem indices essent.
Nec enim aliter mentem Dominationis Vestrae Reverendissimae, quam piam et in omnes meos mirifice propensam expertus sum, quo sit, ut illi affectu ardentissimo inservire et morem gerere cupiam, neque aliter ac parentes ipsos veneratione eam prosequi desiderio tenear in animo constitui.
Quod vero Dominatio Vestra Reverendissima mihi opera sua se adfuturam pollicetur, gratias eidem ago utqui maximas neque ambigo, ubi tale aliquid a domino meo reverendissimo impetrare voluero, quin mihi commendatio Dominationis Vestrae Reverendissimae apud dominationem suam sit plurimum auxilii allatura.
Ceterum, Reverendissime Domine, hic apud nos, qui in vasta agimus solitudine, nihil novi occurrit sique quicquam adfertur, dominus meus evulgare solet. Ea, quae aut ex Hungaria de captivitate domini Lasky, tum de statu eiusdem regni, tum etiam, quae Piotrkoviae in conventu generali sunt conclusa, quia dominum meum reverendissimum Dominationi Vestrae Reverendissimae perscripsisse credo, ipse ea omitto.
Interim me illius commendans gratiae, quam Christus sanam servet diutissime detque, ut ... illegible⌈...... illegible⌉ hic novus annus bonis auspiciis ineat, melioribus procedat et optimis finiatur written over em⌈emiaturiatur written over em⌉ s... illegible⌈...... illegible⌉.
Ex Kielcze, ipsis feriis Circumcisionis Domini 1535.
Dominationi Vestrae Reverendissimae obsequens Ioannes de Conopat