Letter #1271
Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC) to Ioannes DANTISCUSVienna, 1535-01-30
received [1535]-04-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi et [admi]nistratori Pomesaniensi, domino meo gratiosissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine gratiosissime. Servitiorum meorum plurimam commendationem.
Verba, quibus Reverendissimae Dominationi Vestrae pro tanta in me et gratia et tam immensis beneficiis gratias agere debeam, mihi desunt, tanta enim in me Dominatio Vestra Reverendissima beneficia contulit, ut numquam dignas gratias eidem agere possim, nedum referre. Is tamen, qui potest omnia, ut Dominationi Vestrae Reverendissimae copiosissime rependat, subinde precor. Quod in me est, polliceor me numquam ingratum et immemorem erga Dominationem Vestram Reverendissimam futurum.
Peregrinationis susceptae, quamvis longae et arduae, hactenus me non paenituit neque opinor paeniturum. Deus modo gratiam suam et sanitatem concedat, difficilia enim, quae pulchra etc. et haec olim meminisse iuvabit.
Domini, in quorum notitiam per dominum Fabianum veni, omnem pollicentur operam et studium propter dominum agnatum meum, imprimis tamen dominus Zyapka. Is promisit se mihi, postquam ex Hispaniis reversus fuero, loco honesto et convenienti in aula serenissimae Romanorum regiae maiestatis provisurum. Quam eius in me benevolentiam Dominatio Vestra Reverendissima non mediocriter augere poterit, si aliquam in scriptis suis ad dominum Zyapka et ad alios, quos videbitur, dominos mei commendationem adiecerit. Quod uti faciat, obnixissime rogo, et ut res meas Lubaviae relictas in loco tuto, quoad iterum scripsero, asservari non gravate ferat.
Nova hic nulla alia audiuntur, quam capitaneos militares multos ordinatos iam esse, ut cum certo numero militum, quo regia Romanorum maiestas imperaverit, proficiscantur. Rumor est in Hungariam. Dominus de Berstein adhuc obstrictus fertur esse et in parte bonorum multatus, vivit tamen adhuc, fortassis propter liberos et consanguineos etc. Si quae alia sunt, admonui dominum Fabianum, ut Dominationi Vestrae Reverendissimae copiose describeret.
Quod superest me in expertam benevolentiam et gratiam in me Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo. Quam Deus Optimus Maximus multos in annos sanam, felicem et incolumem cum incremento fortunarum et dignitatis suae conservet.
Datae Viennae, paenultima Ianuarii 1535.
Dominationis Vestrae Reverendissimae deditissimus servitor Martinus Nibtschicz scripsit