Letter #1277
Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI) to Ioannes DANTISCUSMewe (Gniew), 1535-02-15
received [1535]-02-18 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dantisco Dei gratia episcopo Culmensi et ecclesiae Pomezaniensis administratori, domino colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine observandissime, servitiorum meorum commendatione praemissa.
Transmisit mihi generosus Achatius Czema castellanus Gdanensis et nepos meus carissimus Reverendissimae Dominationis Vestrae ad eum scripta, quibus hortata est a me indagare, quo tempore ser Reverendissimae Dominationi Vestrae et mihi iniunctum munus versus Gdanum proficisci exsequi vellemus. Id quidem meis prius datis litteris arbitrio Reverendissimae Dominationis Vestrae reliqui, praeterea meam sententiam scripsi, si Reverendissimae Dominationi Vestrae videretur, ut conveniremus circa Dominicam Invocavit etc. Sed quia incertum est, quando Vistula glacie solvetur, distulit ergo Reverendissima Dominatio Vestra. Nunc autem multo magis formidandum erit, ergo meo iudicio, cum tam diu exspectatum sit, oportet diutius nos exspectare, quam primum Vistula libera erit, scribam Reverendissimae Dominationi Vestrae, ut diem mihi statuet.
Transmisit reverendissimus episcopus Warmiensis responsum maiestatis regiae, quod si forte Reverendissimae Dominationi Vestrae nondum communicaverit, remitto praesentibus inclusum. Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae unice commendo, quam felicissime semper in multos annos valere cupio.
Ex Meva, feria secunda post Invocavit anno 1535.
Postscript:
Nuntius ibit versus Raden, transmitto enim magnifico domino palatino fasciculos litterarum etc.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Georgius a Basen etc. Mevensis capitaneus scripsit