Letter #128
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1519-01-22
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobili Ioanni Dantisco secretario nostro fideli dilecto apud serenissimum dominum Hispaniarum regem catholicum
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae Prussiaeque etc., dominus et heres etc.
Nobilis, fidelis dilecte.
Quia nobis multum est curae negotium, in quo te ad serenissimum dominum catholicum regem misimus, volumus, ut apud eius maiestatem tantisper immoreris, etiam non obstante, quod caesarea maiestas decesserit, donec ipsum negotium plane conficias. Et aliter non facias pro gratia nostra.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, vigesima secunda Ianuarii anno Domini millesimo quingentesimo decimo nono, regni nostri anno duodecimo.
Ad mandatum proprium regiae maiestatis