Reverendissimo in Christo Patri, Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi⌋, domino et fautori observandissimo
Reverendissime in Christo Pater, Domine, domine mi [obse]rvandissime.
Salutem et mei commendationem.
Redeunte ad propria domino ⌊Ioanne a Werden⌋ nihil habeo, quod Vestrae Reverendissimae Dominationi scribam, quod ille non abundius coram enarrare posset. ⌊Cui⌋ omnia, quae in rem Vestrae Reverendissimae Dominationis videbantur, ingenue et confidenter communicavi multaque de multis cum eo (quem omnino talem, qualem Vestra Reverendissima Dominatio depinxit, comperi, hoc est probum et prudentem) fraterne contuli. ⌊Qui⌋ pro suo, quem in pectore prae se fert, erga Vestram Reverendissimam Dominationem amore, nihil celabit a Vestra Reverendissima Dominatione. Cognovit namque per hoc tempus, quo ⌊hic⌋ stetit, quid in aula, quid in ⌊Ducatu⌋ geratur et quantum sum ego propensus ad satisfaciendum votis et desideriis Vestrae Reverendissimae Dominationis. Quid tamen obstet, dominus ⌊Ioannes⌋ dicet. Dicet forsan, quanto amore sit habitus a nobis ⌊hic⌋.
Tandem opto, ut Vestra Reverendissima Dominatio feliciter valeat et me amet.