Letter #1283
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1535-02-23
received [1535]-03-01 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice carissime et frater observande, longaevam in Domino prosperitatem et salutem.
Decima quinta huius redditae mihi fuere per famulum meum litterae Reverendissimae Dominationis Vestrae, quibus me adhuc sol[atur], quo aequo animo feram calumniam mihi illatam seseque exhibet in tutamen et defensionem mei honoris. De qua oblatione iterum atque iterum ago gratias ingentes eamque pari vicissitudine, ubi id officii casus in Reverendissimam Dominationem Vestram exiget, omni studio et benevolentia promereri studebo nihilque haesitans, quin et sacra regia maiestas ea actione pro iustitia me et honorem meum tuebitur, quia nil aliud, nisi quod iustum est, peto.
Immunem etiam feci erga castellanum Gedanensem Dominationem Vestram Reverendissimam et alios dominos, quod bono zelo rogaveritis pro palatino Plocensi, ne deterior in ea praefectura collocaretur etc.
Quod Vestra Reverendissima Dominatio scire cupiat, quomodo ille novissimus articulus de praefecturis Marienburgensi et Slochoviensi intelligendus sit, ego quidem ipsum articulum sic pro mea deffinitione intelligo, siquidem rogaveram regem pro domino Fabiano Czema, rex rescripsit mihi, quod priusquam meas accepisset litteras, iam de utraque praefectura providisset alioquin etc. Ego tamen in praemissis meis litteris regi pro Marienburgensi praefectura nullam feci mentionem, nec pro quopiam intercessi. Puto, quod particulariter ita ipsius maiestas etiam aliis dominis responderit et nunc novissime universis eodem contextu scripserit. Haec ex meo intellectu et pro meo captu ita illum articulum intelligo. Quibus tamen illa castra commissa sunt, nemo mihi signatim significavit.
De Cepperinis novis communicatis refero gratias, ea vera puto, nihil enim minus miror, ex quo solida pax esse debeat inter Turcam et caesarem, quod Barbarosso Ceciliam et terras caesaris in Italia praeterito mense Septembri hostili gladio invaserat ac vastaverat. Inter caesarem autem et Gallum aliquando pacem fieri posse eo modo, prout Valerius Maximus scribit de Carthaginensibus et Romanis, utputa quando altera pars subacta, aut in pulverem redacta fuerit.
Vestra Reverendissima Dominatio velit esse attenta, quo se a legatione Gedanensi tempestive, quantum possit, absolvat, ne inde aliis in conventu Marienburgensi, qui Quasimodogeniti celebrabitur, non praestet procrastinationem, ac ut in praefata legatione parumper temperiset(!) et quantum valeat, tempori se accomodet, eo quod contra ventos difficilis sit navigatio. Mihi pro nunc visum est, relinquens tamen cuncta innatae Vestrae Reverendissimae Dominationis et collegae sui prudentiae. Haec sub fide.
Nova nulla habeo, quae Vestrae Reverendissimae Dominationi sint, uti reor, incomperta. Cui longam, hilarem et incolumen vitam precor et commendatissimum me facio.
Ex Heilsberg, 23 Februarii anno MDXXXV.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauritius episcopus Varmiensis manu sua