Letter #1285
Johann REYNECK to Ioannes DANTISCUSÅbo, 1535-02-28
received [1535]-04-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni episcopo Culmensi et administratori Pomezaniensi, domino meo gratioso et observandissimo
Salutem et meorum deditissimorum obsequiorum sedulam commendationem.
Reverendissime in Christo Pater, domine gratiose et observandissime.
Posteaquam in hanc legationem ad potentissimum Sueciorum regem sum profectus, quae ... in itinere mihi accidere, scripsi partim, partim scribam nunc ad columen et maecenatem familiae et affinitatis huius nostrae, utpote cum ingredienti iter precatus sit optime et successuum bonorum meorum nuntio factus certior iucundam capiat voluptatem.
Per Livones transiens hactenus a scribendo temperavi, fuerunt enim omnia suspectissima et sub specie regiae legationis proficiscenti nihil honoris publice ab eis tributum, solum fide publica accepta, data fuit itineris securitas, quamquam egredienti mihi iter Revalliam urbem, aliquot praedones, communes hostes omnium insidiati sunt mihi, sed a magistratu eius urbis comminatione capitis supplicii deterriti, liberum ad Finnorum fines nactus fui iter. Attigi Roxas sive Moscos, qui mihi ob bellum publicum, quod habent cum serenissimo Poloniae rege, domino meo clementissimo, vitandi erant, sine quo{d} iam illis fueram proditus, ut fui postea redditus certior.
Itaque XII infra Nervam miliario glaciale pelagus ingressus, varia fortuna et dificillimo itinere super triginta amplius miliaria, qu[a] triduo confeci per glaciem ductu duorum rusticorum, qui cum propter perpetuas niv[es] et ventos de itinere dubitarent erraremusque toto die usque ad noctem indicio solarii et magnetis, quod nobis in arct[um] erat proficiscendum, lucente parum ante occasum sole, nacti fuimus Finnorum pr[o]montorium, quod Altum vocant.
In eo iti[ne]re difficilia multa fuere; scissa alicubi g[la]cies atque nivae consputae commissurae, ut improvisus equus, qui ad traham me vectabat, inciderit intra glaciem octo pedibus altiorem, afuerat enim parum, quod et ipse fuissem immersus, sed servavit me benignitate sua Deus hactenus satis fi[rmum], quamquam laborem a capite nonnihil, ob [no]ndum bene curatam aegritudinem ante profec[ti]onem. Ita fit in rebus humanis, ut hae[c] vitae nostrae fabula duros ante extr[e]mum actum labores habeat et sic cla[u]dat sese tandem.
In Finnis nunc ago apud primarium regis praefectum, homin[em] optimum, qui honore et humanitate p[lu]rima afficit in dies me. Coactus hic a[li]quamdiu me et equos recreare post confecta miliaria 300 et plura. Neque potui per hos dies decem ad reliquum iter maturare, quia fretum, quod vocant Alants Hab, tanta glacie natavit, ut diceret Vestra Gratia esse vel Hyperboreos montes vel Caucasos mille, tam in sublime congesta est glacies, quae cum hac hieme non constiterit aut cohaeserit, ita etiam neque navibus, neque equis aut trahis fuit fretum pervium. Verum per hos dies flante ab oriente vento repulsa atque reiecta est in litus adversum ad arctum et boream glacies nudataeque undae, ut sperem biduo me transiturum, favente Deo.
Inde ad Sueciorum regem restant miliaria non amplius XVI. Cognovit rex ista me venire ad se, et heri ad me venerunt, qui ad eum me deducerent et prosequerentur. Quae hoc hiberno bello sua maiestas in Scania feliciter egesserit et condicionem rerum Danicarum istis, quae inclusi, ex regiis litteris Gratia Vestra Reverendissima cognoscet certissimaque habebit. Si faverit Deus, qui bene conantibus suo numine adesse solet semper, ita perfungar hac legatione mea, ut et quod Gratia Vestra Reverendissima mihi precatur et honori sit et emolumento futura, optime enim respondent omnia et omnium rerum facies est sine omni ruga et nitet modis o[mnibus]. Omnia hic pacata, regnum obsequens regi, [omnia] tranquillissima, thesauri ad bellum geren[dum] maiores Pactoleis. Accedit regum foedu[s], mutuo sibi manus longas et fortes po[rri]gentium adeo, ut sperem ante Kalendas I[u]lias fore, ut rex Christiernus, Holsa[tiae] dux, iam electus et designatus rex, re[gio] diademate inauguretur et honore, et titulis salutetur. Ante quam diem non video, quomodo me ex legat[ione] ista explicem.
Ceterum uxor mea dulciss[ima] ex Regio Monte ad me scripsit, litteras enim h[ic] accepi. Statim a mea abitione litteras Gratiae Vestrae [Reverendissimae] et Fabiani nostri ad me se recepisse et incertam voluntatis meae illinc ad redit[um] meum servasse. Puto enim fuisse de rati[one] obtinendi a serenissimo rege Ferdinando stip[en]dii mei. Quam rem, ut probe curatam a Vestra [Reverendissima] Gratia scio, ita rogo, si quid putabit adhuc hac par[t]e faciendum, patrocinio suo causam adiuve[t].
Tandem roganda mihi est apprime Gratia [Vestra] Reverendissima, ut committere dignetur curatori Rapt[e]nii mei Ioachimo Stortzsell in Osterrod[e], ut omnia probe curet et construi faciat ... quattuor aut quinque domus rusticas p[ro] habitatione ortulanorum exstirpandis agris conducendorum et culturae utilium, quotque duos aut tres adscripticios ad mansos, si quos obtinere poterit, iuxta consuetudinem agrariam ad praedium inducat. Scio ego eam ad rem pecuniam esse necessariam, proinde ...maiorem in modum rogo, ut Vestra Reverendissima Gratia mea fide non una numeratione, sed subinde ad marcas 30 curatori meo credito atque mutuo dare dignetur, ut inde faciat impendium. Has ego Gratiae Vestrae Reverendissimae, bona fide rediens, restituam. Vellem ita esse meis fortunulis consultum, dum absum, ut dum hic fortunis augendis do operam, istuc tantumdem non accipiam incommodi. Quodque aliquando Gratia Vestra Reverendissima desideratas suas litteras dare ad me velit, obsecro atque illas ad uxorem meam mittat, offerent enim se creberrimi nuntii ad primum tempus navigationis apud principem meum, quas illa ad me curabit perferri.
Ex regiis litteris hic cognovi eius maiestatem graviter atque acerbe ferre suam classem Gdanensium onerarias diripuisse apud Helium et in statione Vistulae et hostio, inde coniecturam facio obtenturum me pro Gdanensibus, sicut datae mihi sunt partes a principe meo inter alia, restitutionem facilius multo dabo[que] operam, ut regiis litteris Gdanensibus e[a] de re sit cautum eorumque nuntio, qui apud me est, quanto fieri poterit maturius mittam deque rebus aliis Gratiam Vestram Reverendissimam certior[e]m reddam.
Ista mea legatio sub titulo regio plurimum deiecit animum Mosci[s], nam putant me missum pro foeder[e] ineundo inter Poloniae et Sueciorum reges adversum se. Livones eandem suspectissimam habuere et metuunt foedus inter utrumque regem, quod ego spero propediem, aliqua etiam mea opera, coh[ae]surum esse.
Quae de Gedanensibus scrips[i], poterit domino Ioanni a Werden Gratia Vestra Reverendissima aper[ire] offerreque operam meam cum multa salu[t]e. Quaque in parte reipublicae Gdanensium p[o]tero commodo esse, nihil me cessaturum p[ro] meo municipali officio.
Rex Suecior[um] legatos habet apud regem Moscorum. Item habent Livones. Mosci hic nova clade fusi affirmantur vel a Tartaris, vel Lithuanis, nempe id ipsos fate[ri] et apud Finnos caro pretio equos lici[tari].
Uxorem meam dulcissimam, sicut illa sanguinis et sororia necessitudine attinet Gratiae Vestrae Reverendissimae unice commendo. Servet Gratiam Vestram Reverendissimam divina benignitas cum matre, fratribus, sororibus et tota gente vestra, carissimis meis amantissimisque affinibus.
Datae in praefectura Finnorum Abaw, in praedio Suederi, ipsa Dominica Oculi 1535.
Reverendissimae Gratiae Vestrae deditissimus Ioannes Rheinek utriusque iuris doctor etc.
Postscript No. 1:
Quae videbitur, communicabit Gratia Vestra Reverendissima reverendissimo domino Warmiensi, cuius me gratiae commendari opto.
Postscript No. 2:
Uno miliario a Riga, Reverendissime Domine, obtigit mihi apud dominum Heinemanum Rhodium in eius arce [hospiti]um, qui me habuit perhum[an]iter et cum multa testificatione collatorum vestrorum in se beneficiorum. Salutat Gratiam Vestram Reverendissimam officiose, pascit pulchrum equum, quem muneri Gratiae Vestrae mittat.
Qui capti scribuntur sunt: comes Ioannes ab Hoya, affinis Sueciorum regis et eius sororis maritus, qui a rege defecit.
Wulff Screiber fuit regius cancellarius, qui me aliquoties, ut meminit Gratia Vestra, {me} invitavit in regnum et defecit.
Marcus Meiger est Lubecensium ferrarius ille eques et militiae praefectus cum comit[e] Ioanne.