Letter #1291
Maciej DRZEWICKI to Ioannes DANTISCUSGniezno, 1535-03-17
received [1535]-04-16 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, [domi]no, amico et fratri in Christo carissimo ac honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater in Christo carissime et honorande.
Sanitatis plenitudinem atque omne felix et faustum Vestrae Reverendissimae Dominationi fraterne precamur.
Meminimus Vestram Reverendissimam Dominationem nobis scripsisse, quod una cum magnifico domino Mariemburgensi palatino commissum a sacra maiestate regia habeat, ut Gdanum accedat, et statum sanctae religionis, qui modo illic habetur, cognoscat et emendet. Libenter itaque sciremus, quid Vestra Reverendissima Dominatio ea in re fecerit. Defertur enim ad nos, quod quidam cives nituntur suae haeresis consilio inducere modum sub utraque specie communicandi et ceteros prohibitos errores in perniciem ecclesiae et religioni excitandi. Quapropter Vestra Reverendissima Dominatio dignetur bona ratione elidere istas eorum pravas intentiones, de facili enim qui sint, ex fructibus eorum eos cognoscet. Metuendum enim est, si dudum dissimulabitur, ne deteriora prioribus emergant et praesertim sacra maiestate regia hisce temporibus aliis negotiis, ut ipsa non ignorat, distracta et occupata existente. Habebit Vestra Reverendissima Dominatio a domino Deo praemium et laude non infima dignabitur.
Ex nundinis vero Vratislaviensibus nobis scribitur, quod imperialis maiestas omnino hoc vere ventura sit in Italiam cum exercitu non spernendo et quod iam sua maiestas habeat in Germania sedecem milia militum mercenariorum, sed nescitur, quid sua maiestas intendat. Scribitur etiam, quod principes Germaniae propter universalem concordiam in Germania restituendam sollicitent caesaream maiestatem pro concilio celebrando quodque spes habeatur caesarem istud facturum, et[ia]m si sanctissimus dominus noster renueret.
Scribitur etiam, quod parl[amen]tum Galliae multos insignes viros propter haeresim Luterianam(!) da[mna]verit et igni tradiderit idemque et reverendissimus dominus Leodiensis et serenissimus rex Portugaliae fecisse dicitur. Sparguntur enim ista dogmata passim per universum mundum, quae homines corrumpunt. Sacra tamen maiestas regia, serenissimus dominus noster, his diebus ad omnes dignitarios et capitaneos edictum misit severum, dogmata et libros prohibendo, et iubet punire severe tali haeresi contaminatos atque a studiis haereticorum revocat adulescentes sub poena perpetui exilii. Et iam aliquot redierunt ex Vitemberga.
Scribitur etiam nobis, quod quidam adulescens doctus, Anan[i]anus appellatus, natione Gallus, cum Melanctone ab lanthgrabio Hessiae veniens, Lipsiae vita functus est. Cui cum negata sit sepultura Lipsiae propter haeresim, a Luteranis in Vitembergam solemniter ductus est et illic magna pompa sepultus, quem Melancton funebri oratione deplorans Polonum apostolum appellavit, nam ipse adulescens, quia domino Lasky servivit, pro Polono in studio Vitembergensi habitus est, inquiens regnum Poloniae ex morte eius recepisse irrecuperabilem iacturam. Ipsum enim asserens ad id fuisse doctum, ut Polonos sua doctrina in viam salutis restitueret et ab errore evelleret.
Intelleximus istic vobis a sacra maiestate regia in Marienborga conventum esse indictum, quare autem sit indictus nunc, rationem nobiscum exquirimus. Vestra tamen Reverendissima Dominatio nobis scribere non dedignetur rationem eius conventus.
Residentes hic circa hanc sanctam ecclesiam in loco avio, pauca scire possumus, quae in mundo aguntur, igitur nobis pergratum erit, quando nobis saepius scribet. Et feliciter valeat nosque fraterne diligat.
Ex Gneszna, 17 Martii 1535.
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater Mathias Dei gratia archiepiscopus Gnesnensis etc.