⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae humanissimis humaniores et certissimas singularis in me amoris sui testes per nuntium eius mihi redditas accepi. Habeoque et ago numquam intermorituras gratias, quod Reverendissima Dominatio Vestra ex tam candido affectu mota me invisere et super calumnia falso impacta consolari dignatur. Illius fraterni Reverendissimae Dominationis Vestrae caritatis, qua me complectitur, propensionem nulla umquam in me delebit oblivio. Daboque operam, ut per omnem modum atque occasionem illi et in amore, et benevolentia sim responsurus.
De his, quae in proximo ⌊conventu⌋ acta sunt, sufficienter per ⌊canonicos⌋ et ⌊secretarium⌋ meos mihi relatum est. De nimis praecipitata ac intempestiva aliquorum ex conventibus abitione nihil mirum est, nam frequentissime id mihi, quod nunc Reverendissimae Dominationi Vestrae contigit, usu venire consuevit. Non ignorat etiam Dominatio Vestra Reverendissima, quod in ⌊consilio⌋ semel conclusum fuit ⌊regiae maiestati⌋ contra tales esse conquerendum, verum huiusmodi conclusio tunc non fuit prosecuta.
Omnia tamen haec, qualiacumque sunt, diffusius inter nos conferenda reicio in tempus aliud, quo (si Deus ita voluerit) alicubi convenire valeamus. Ad quod videtur mihi locus utrique nostrum non incommodus, villa videlicet ⌊Ditterichswalt⌋ in ⌊districtu Allensteinensi⌋ sita, in quam (etsi nulla alia subesset causa) saltem animi recreandi et deambulationis gratia, sicuti Dominatio Vestra Reverendissima ex ⌊Lubovia⌋, ita ego ex ⌊Gutstat⌋ sub unius diei itinere ac cum modico comitatu non admodum incommode congredi atque ibi per noctem unam de omnibus, quae volumus et utriusque nostrum cogitationem fatigant, ad satietatem inter nos ore ad os colloqui possemus. Habemus pro nobis ambobus satis commodum apud plebanum ⌊ibidem⌋ hospitium. Id, quod si Dominationi Vestrae Reverendissimae ita placitum fuerit, non gravabitur me, cum ⌊Gedano⌋ ⌊Luboviam⌋ redierit, facere certiorem.
Cum magnifico domino ⌊palatino Marienburgensi⌋ nulla mihi intercedit difficultas. In nulla enim re mihi negotium facessit neque me laesit aut offendit, et nulla consequenter mihi opus est in ⌊illum⌋ expostulatione. Dominus tantum ⌊castellanus Gedanensis⌋ animum meum citra omnem meam culpam non parum offendit, quemadmodum ex litteris eius ad me satis importune ac petulanter scriptis Reverendissima Dominatio Vestra non obscure intellexit. In omnem casum, etsi ego fortassis dignus essem meruissemque iuste talia pati, ipse tamen ea mihi impingere ac improperare indignum se reputare debuisset. Utcumque se habeat, bene valeat. Ego sequar consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae ac quoad eius fieri potest, exuam eam animi mei molestiam moderaborque eam conscientia recte factorum etc.
Quod ad meam valetudinem adversam attinet, nondum sum ad plenum in loquela mea per paralysim linguae impedita pristinae perfectioni restitutus, in dies tamen meliora spero. Alioqui et podagra, et calculo plus satis excarnificatus, fiunt tamen haec omnia, quia ex toto emendari nequeunt, patientia leviora.
Nova apud me non sunt alia, nisi quod illustrissimus dominus ⌊Prussiae dux⌋ hac proxima praeterita hebdomada paschali ex ⌊Wilna⌋ domum in ⌊Montemregium⌋ rediit. Quid secum boni afferat, ignor[o]. De bello Moschico, quae hic passim circumlata sunt ac circumferuntur, non admodum laeta sunt. Dii tamen deaeque omnes faciant, ut multo laetiora felicioraque audiamus. Si qua
<e>
Reverendissima Dominatio Vestra per tempus habebit aut ⌊Gedani⌋ acceperit, non dedignetur me per opportunitatem facere certiorem. Nepotes item ac necessarios meos ⌊Gedani⌋, si quid adversum habuerint, in gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae commendo, rogans, ut causas eorum fortasse occurrentes favore suo prosequi velit Reverendissima Dominatio Vestra.
Quam ut Deus Optimus Maximus salvam atque omnibus adversis vacuam felicibusque omnibus cumulatissimam conservet ex animo precor et opto.