Letter #1296
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1535-04-11
received [1535]-04-15 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 8, f. 1vunnafter45
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac honoran(do) or honoran(dissimo)⌈honoran(do)honoran(do) or honoran(dissimo)⌉
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et amice carissime ac honoran(de) or honoran(dissime)⌈honoran(de)honoran(de) or honoran(dissime)⌉.
Quid serenissima regia maiestas in negotio duodecim milium florenorum Renensium pro serenissimo rege Daniae electo extradendorum ad consiliarios harum terrarum ac illustrissimus dominus Prussiae dux ad me scribant, Reverendissima Dominatio Vestra ex originalibus eorum litteris, quas hodie recepi et per praesentem hunc nuntium meum mitto, abunde intelliget, ob eam autem potissimum causam, quod ego in his comitiis Marienburgensibus proxime habitis satis acerbo casu meo praepeditus, non fui, Reverendissima autem Dominatio Vestra omnibus praesedit et praefuit, atque etiam quomodo acta et conclusa sunt, non ignorat, neque ego in hunc usque diem extradendis pecuniis ob priorem casum adesse possum. Non gravabitur Reverendissima Dominatio Vestra etiam hoc munus in se suscipere, ut vel ipsa una cum magnifico domino palatino Marienburgensi, in profectione versus Gedanum nam (ut accipio res moram non patitur) Marienburgum divertat et annumerationi huiusmodi pecuniae per dominum Kostka, iuxta commissionem regiarum litterarum (quas pariter mitto) faciendae intersit, vel ut alii quidam, utpote dominus castellanus Gedanensis cum adiuncto sibi collega per Reverendissimam Dominationem Vestram huic muneri obeundo designando intersint, curare dignetur.
Ad eam autem rem bene ac concorditer conficiendam hoc imprimis necessarium est, quod Reverendissima Dominatio Vestra eum diem, quo vel ipsa, vel per ipsam deputandi, Marienburgi constitui velint et possint illustrissimo domino Prussiae duci etc. significet, quatenus et serenissimi regis Daniae designati procurator pro eodem ibi compareat, huiusmodi AAWO, AB, D. 8, f. 45v pecuniam percepturus ac recognitionum et obligationum litteras iuxta serenissimae regiae maiestatis descriptionem atque exemplaria nuper Marienburgi dictata et serenissimae maiestati eius transmissa, depositurus. Nam id Reverendissimam Dominationem Vestram ita facturam ac hunc eundem diem, quo ea tota res extradendae pecuniae Marienburgi transigi debet illustritati eius significaturam, in responso, quod illi dedi, rescripsi. Neque hoc consilium meum Reverendissimae Dominationi Vestrae cum (secus commode fieri nequeat) displiciturum confido. Libenter in his omnibus et temporum necessitati et illustritati eius, imprimis autem serenissimae regiae maiestatis voluntati ac ordinationi obtemperaturus, si modo per adversam valetudinem mihi liceret.
Cum his me Reverendissimae Dominationi Vestrae diligenter commendo, ipsam in plurimos vitae annos salvam, felicem atque optime florentem esse superinscribed, in the hand of sender⌈esseesse superinscribed, in the hand of sender⌉ exoptans.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Heilsberg, 11 Aprilis anno MDXXXV.
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus Mauritius episcopus Varmiensis subscripsit