Letter #1314
Gemma Frisius to Ioannes DANTISCUSLeuven (Lovanium), 1535-06-13
received [1535]-08-06 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BJ, BAS, No. 6, 19, p. 2unnumbered
Reverendossimo in Christo Patri ac Domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Culmensi et administratori Pomezaniensi, domino et patrono mihi col(end)o or col(endissim)o⌈col(end)ocol(end)o or col(endissim)o⌉
In castro Lubaviensi
BJ, BAS, No. 6, 19, p. 1unnumbered
Reverendissime in Christo Pater.
Salutem et officiorum meorum commendationem.
Accepi Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras, quibus nihil mihi iucundius accidere potuit, quandoquidem certiorem me reddiderunt solita me nondum exclusum esse Reverendissimae Dominationis Vestrae gratia, quam excolere, quantum mea tenuitas sinit, dum hanc spi ms. r(!) ⌈ii ms. r(!) ⌉ravero auram, statui ac si me non detineret vinculum hoc, mea praesentia, si gratum crederem meum officium Reverendissimae Dominationi Vestrae, totus inservire cupio, adeo si umquam me poenitebit huius facti, sola hac in re nonnihil me instituti coepit poenitudo, neque umquam video, quo modo poterit alioqui et gratissimae, et sanctissimae conversationis irrepere taedium.
Novarum nihil hic est rerum, quod putem Reverendissimam Dominationem Vestram latere. Anabaptistae Phrysiam, Hollandiam mire turbant, quorum alii se in evangelistas, alii in prophetas, nonnulli vero etiam in Christum, immo in Patrem ipsum extollunt, interim etiam miracula edentes, quorum tamen omnium malus pro merito exitus hactenus fuit. Nec etiam in Gallia desunt nephandi sacramentarii, verum his acerrime obicit se rex. Orandus est Deus Optimus Maximus, uti rebus his, qui solus potest, finem imponere bonum dignetur. Qui Reverendissimam Dominationem Vestram quam diutissime sospitet. Cui me mea paper damaged⌈[a]a paper damaged⌉mque uxorem cum prole commendatissimum esse cupio.
Interim id non possum omittere novum nos parare globum cosmographicum, cui sane (absit invidia dicto) Europa vix parem vidit, ita sculpitur eleganter. Si Reverendissimae Dominationi Vestrae possem, vellem quam mox mittere.
Χριστος Reverendissimam Dominationem Vestram in perpetuum conservet.
Lovanii, 13-o Iunii 1535.
Reverendissimae Dominationis Vestrae humilis servitor Gemma Frisius