» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1317

Mikołaj GRABIA to Ioannes DANTISCUS
Vilnius, 1535-06-14
            received [1535]-06-23

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, AAWO, AB, D. 4, f. 48

Auxiliary sources:
1register in Polish, 20th-century, B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), f. 63

Prints:
1AT 17 No. 346, p. 446-447 (in extenso; Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverendissimo Domino meo, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino gratiosissimo ac colendissimo

Reverendissime Domine, domine gratiosissime et colendissime.

Post sui et servitutis meae indefessae in gratiam eius commendationem.

Ago et habeo Reverendissimae Dominationi Vestrae gratias, quod me nihil iam dudum scribentem litteris suis visere et manu sua scribere non est dedignata. Eam gratiam Reverendissimae Dominationis Vestrae, quam ego magnifacio plurimum, enitar perpetuo obsequendi studio Reverendissimae Dominationi Vestrae mereri. Hic autem nihil est, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae scribam, nisi quia sacra regia maiestas cum sua regia domo ex gratia Dei recta fruitur valetudine.

Exercitus maiestatis suae regiae militum mercenariorum, equitum et peditum sub ductu magnifici domini Ioannis comitis de Tharnow palatini Russiae generalis iam prope fines Moscoviae castra metatur, expectans procerum et totius nobilitatis eo congressum, qui admodum segniter conveniunt et militibus mercenariis maius stipendium augetur, cum primum autem congredientur, in terram hostilem intrabunt et obsequia reipublicae facient. Hostium autem exercitus in finibus est et fines suos tueri intendit. Dominus Deus det nostris victoriam et felices in hostibus illis successus.

De Turco scribitur ex Italia, quod a Persis fusus sit et profligatus ingenti strage adeo, ut cum paucis aufugerit, in quo bello Ibraimbassa, summus illius consiliarius, desideraretur. Hoc an verum sit nec ne, postea experiemur. Caesarea et catholica maiestas classem ingentem parat vel mittit contra Thurcum, cuius maiestati Dominus tribuat victoriam et felices successus.

Fuit hic etiam non pridem in aula dominus Felix Mieldzynski, non procul a Lubava vicinus Reverendissimae Dominationis Vestrae, qui illustrissimo domino duci Prussiae servit et non diu ex Hispaniis, ubi a domino duce Prussiae missus fuerat, reversus, is in laudem et honorem Dominationis Vestrae Reverendissimae multa hic praedicabat, ut in aula caesarea Reverendissima Dominatio Vestra primum ab ipsa caesarea maiestate et summis eius satrapis ac deinde iunioribus in summo honore, amore et gratia habeatur utque eius saepius reminiscantur, quod mihi bono Reverendissimae Dominationis Vestrae servitori admodum iucundum erat audire, sed ille Reverendissimae Paternitati Vestrae solus dicet, quando ad illam veniet, est enim adulescens discretus et disertus, utque vidi et novi, gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae cuperet sibi aucupari.

Si quid novi hic postea natum fuerit, scribam Reverendissimae Dominationi Vestrae, in cuius gratiam me vehementer commendo et ipsam optime ac felicissime valere cupio.

Vilnae, XIII Iunii 1535.

Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor obsequentissimus Nicolaus Grabi[a]