Letter #1320
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIAlthausen (Starogród), 1535-06-19
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Petro Dei gratia episcopo Cracoviensi etc. et Reg paper damaged⌈[Reg]Reg paper damaged⌉ni Poloniae cancellar paper damaged⌈[cellar]cellar paper damaged⌉io etc. domino meo colendissimo[1].
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime.
Salutem et obsequiorum meorum plurimam commendationem.
Post novissimas, quas a Dominatione Vestra Reverendissima superioribus diebus accepi, rescripsi bis in compendio de his, quae tum se offerebant et hunc promissum nuntium meum hucusque continui, ut de rebus, quae nunc aguntur, certi aliquid scriberem, si quid in tanta rerum varietate adeoque incerta fama, quae undique passim spargitur, certi scribi potest. Adnitar nihilo secius, quoad eius fieri potest, ut eam, quam veriorem narrationem putaverim esse, proxime sequar. In primis, ut de rebus nostris ordiar, quemadmodum mihi et collegae meo magnifico domino palatino Marienburgensi a serenissima maiestate regia iniunctum fuit, pro renovandis et suscipiendis iuramentis ad gentiles meos Gdanenses nos XVIII Aprilis contulimus et cum in ea actione essemus, magnam ob unicum Romanum nomen cum his de consulatu et scabinis difficultatem habuimus, qui hoc ex forma iuramenti, quod serenissimae maiestati regiae Gdani praestiterunt, data opera expungentes, pro Romanae Sanctae Ecclesiae Christianae Ecclesiae nomen substituerunt, perinde quasi Romana Christiana non esset, neque declaratio mea profuit, qua planum feci eos ad iuramentum non astringi diutius quam eo usque, quo Romana Ecclesia sancta et Christiana esse perseveraret, eo deficiente (quod omen ms. omnem(!) ⌈omenomen ms. omnem(!) ⌉ Deus avertat) ad Romanae Ecclesiae iniquae et non Christianae ritus et caeremonias et illarum observantiam neminem etiam, nedum illos obligari, aut teneri. Non potuimus, haec summa est, quicquam obtinere aliud praeter illud, quod in eorum responso, cuius exemplum his iunxi, Dominatio Vestra Reverendissima leget, atque antequam in Romanum nomen iurarent (quod non sine horrore audivi), prius se omnia extrema experturos dicere audebant, id ipsum tamen tam libere, ut Dominationi Vestrae Reverendissimae, serenissimae maiestati regiae scribere verebar, quin immo in litteris a me et domino collega scriptis, cum reliqua omnia significassemus, rogavimus, ut maiestas eius istorum temporum et hominum clementem haberet rationem. Numquam patria mea minus quam ad praesens mihi placuit lacrimaturque cor meum imminentem ruinam prospiciens, quam illi Deus ob impietatem in religionem et luxum, qui ex divitiis fastumque, qui ex luxu crevit, aperte minatur. Cursus item rerum naturalis, si Aristoteli credimus, qui dicit cito peritura, quae cito fiunt, idem BNW, BOZ, 2053 f. 219v indicat. Novissima enim civitatum Europae, quae alicuius sunt nominis Gdanum est, quattuor aut quinque annos, si recte memini, habens supra ducentos, quo primus lapis in fundamentum pro moenibus et muro positus est, e quibus centum anni transierunt, antequam moenia cum muris et turribus circumducta sunt, unde vix ... centum abhinc annis civitas esse coepit et in eam hoc parvo temporis curriculo excrevit multorum hominum frequentia amplitudinem divitiarumque et rerum omnium abundantiam, ut in hoc nostro angulo ei nulla, etiam longe vetustior, comparari possit. Verendum est igitur et ob tria haec monstra, quae in illa magna cum licentia aluntur, ne hoc vaticinium, quod seorsum obsignatum, ne fraudi mihi esse possit, his inclusi, verificetur et eveniat, cuius nollem videri fuisse auctor multoque minus, ut succederet velim, praesciri tamen fata, vitari non possunt, quae a Deo sunt.
Contionator ille monachus, de quo scripsi in novissimis, Pancratius, qui admodum pancratice opera Philippi Bischoff praeconsulis Gdanensis contra me in Quadragesima praeterita publice debacchatus est, strenuum se praebet ducem ducatumque gentilibus meis ad interitum, gloriatum illum ferunt se habere equum ad id dispositum, ocreas et calcaria, ut cum primum civitatem in seditionem et tumultum concitaverit videritque flagrare omnia, se protinus alio concessurum. De quo cum in consilio sermonem haberem, videbantur aegre ferre omnes, quod a monacho male tractatus fuerim, significantes aperte fere Philippum praeconsulem in culpa fuisse, qui tum ob morbum Gallicum, quomodo ratione Evangelii sui, quod nullum habet aut admittit peccatum, laborat et illum ex supposita quadam pro puella fertur contraxisse, non aderat ipseque monachus, cum ob id cum eo fuisset expostulatum, idem asseruit, quod eam in me declamationem illius iussu fecisset, quem ego virum, qui tot ad me litteris scriptis amicum se mihi esse simulavit, neque superinscribed⌈nequeneque superinscribed⌉ offendi, neque, ut merito mihi male velle posset, ansam umquam dedi, nisi me forte Luteranismo non faventem, quo totus prurit, odio habeat. Sunt illi complices quam plurimi ita, quod vix unum aut alterum in eo consulatu sciam, qui hac labe infectus non sit, maxime vero ad communionem sub utraque specie tendunt, quae ut illis permitteretur, quidam mihi persuadere conabantur, item et unus non de inferioribus consilii nostri Pruteni, qui sub dioecesi mea Pomesaniensi parochum habet quendam coniugatum in suo oppiduBNW, BOZ, 2053 f. 220rlo, quem ille et quidam ex palatinis nostris magnis a me precibus contendunt obtinere, ut sustineam, asserentes non liquido adhuc constare de contracto matrimonio et si concubinae permittuntur, possent permitti et uxores. Quorsum ista inclinant, obscurum non est. Ceterum, ut redeam eo, unde digressus sum, quod dicerem monachum illum equum ad abitionem fovere paratum, ut cum gliscentem et a se incensum ignem inflammaverit, alio divertat, excusarunt illum diligenter, dicentes nihil per eum in contionibus emitti, quod publicam tranquillitatem turbare aut novas turbas excitare posset, cum tamen longe aliter se rem habere compertum est. Audientes non audiunt videntesque non vident. Quod si plebs vulgi iterum, ut prius, insurrexerit et, quod iam coepit, frenum momorderit, actum erit de magistratu et ditioribus, neque tum communis in malam professionem consensus proderit, ubi de habendo agentur et vivetur ex raptu. Sed haec ad Dominationem Vestram Reverendissimam uti liberius, ita et confidentius scripta esse velim.
Non possum mihi temperare, quin et illa addam, quae se, quamdiu Gdani essem, obtulerunt. Applicui die Lunae, die Veneris sequenti, siquidem mora omnino(?) etiam parva magno me inibi affecit taedio, abire omnino statueram, tum subito mihi nuntiatur reverendissimum dominum episcopum Lobucensem, qui cum aliis oratoribus coniugium serenissimae principis Hedvigis cum illustrissimo domino Ioachimo iuniore marchione Brandenburgensi confecerat, eo die ex Marienburgo, male a castri praefectis tractatum, adventurum, unde, quin cum illo convenirem et a nobis in animo tranquilliorem dimitterem, continere me non potui mansique cum illo Gdani et ille mecum in germana Germanorum laetitia usque ad alterum diem Lunae neque dies isti sine multo et interdum etiam de rebus arduis sermone transierunt omniaque nostra laudabat praeter hoc dumtaxat unum, quod molestissime et aegerrime ferebat se cum litteris serenissimae maiestatis regiae, quae praefectis mandabant, ut in castrum admitteretur et in eo honorifice haberetur, non fuisse intromissum, etiam dum peteret, ut cum uno puero vel solus castrum ingredi posset, quod sibi in magnam contumeliam factum gravissime conquerebatur meque fide astrinxit, quam illi negare non potui, ut hanc ignominiam, litteris imprimis regiis et sibi illatam, in notitiam serenissimae maiestatis regiae deducerem seque non prius ad veram hilaritatem rediturum, quam facinus hoc adeo temerarium et audax cognosceret non impune actum fuisse. Haec ad eum modum reverendissimo domino episcopo Premisliensi descripsi, nullam in meis ad serenissimam maiestatem regiam, ne odium in me coniceretur, faciens mentionem.
Quae acta sunt in conventu nostro praeterito pro Dominica Iudica latere Dominationem Vestram Reverendissimam non arbitror, de quibus tamen generatim quaedam attingam. Pecuniariae suppetiae duodecim milium florenorum a serenissima maiestate regia serenissimo Danorum electo regi, duci Holsatiae, decretae, per consilium nostrum sunt firmatae, accepta a nuntio ipsius electi regis redeuntis ad nos ex Vilna a serenissima maiestate regia, reciproca inscriptione, satis valida, eiusdem regis electi sigillo munita, qua se ad similes suppetias et confoederationem perpetuam contra quosvis hostes serenissimae maiestati regiae et his terris astringit. Dominus thesaurarius Costka gravate et non sine molestia hanc a nobis collectam pecuniam numeravit. Quod si totum regnum Daniae, cuius fere maiorem partem sibi electus rex habet obsequentem, ut speramus, assecutus fuerit, illius amicitia non parum nobis et commerciis nostris commodabit securioresque nos ab hostium nostrorum moliminibus nos reddet. Convenit item me dominus Costka in eo Marienburgi conventu, postulans a me, ut intenderem et pertentarem, si adhuc, quod sibi paravit dissidium cum dominis consiliariis componi posset, ad quod pollicitus meam operam, quantum potui, egi accuratius cum dominis, quos satis propensos, ut turbae istae sopiri possent, repperi, modo honeste citra notam bonae existimationis nostrae fieret et iuxta conceptam deprecationis formulam a me Dominationi Vestrae Reverendissimae missam et in quam plane dominus Costka per medium domini olim magnifici palatini Posnaniensis, eo dumtaxat dempto, quod veniam petere tum reluctabatur, consenserat, mitioribus etiam verbis et quibusdam etiam omissis, quae in formula habentur, lis haec transigeretur. Cumque in ea essem cum domino Costka actione ostenderemque ea, quae olim palatinus Posnaniensis ex auctoritate maiestatis regiae inter dominos consiliarios et illum tractaverat atque concluserat, ille omnia ista per dominum palatinum confecta et in duas schedas redacta, nescio quo errore ductus, sine ullo rubore audacter inficiebatur, nihil se eorum, quae in schedis scripta erant, suscepisse, immo ne schedas quidem ipsas et contenta in eis se umquam vidisse aut legi audivisse constanter affirmabat. Quae ego non sine multa admiratione ex eo audiens non secus atque si spectrum quoddam terribile se mihi obtulisset, obstupui steteruntque comae fixisque in eum oculis (eramus enim nisi soli in conclavi meo) quaesivi alia ex eo, quae mihi sunt manifestissima et quae domini consiliarii sic se habere et esse aperte sciunt, ea pari modo facta et dicta esse sine quavis ruga negabat. BNW, BOZ, 2053 f. 221r Tum ego, inquam, si non perinde res habet ac ego dixi, mortem non deprecor ipsam, Deus Omnipotens confestim me per iustitiam suam interficiat, pro te vero rogo, ut per suam immensam misericordiam tibi parcat sanioremque det mentem. Ad quae ille “et ego Deum iudicem voco”. Eo audito totus inhorrui, cave, respondens, ne in manus Dei viventis incidas, qui veritas est et veritatis vindex eamque interire sinit numquam. Sic iste consessus noster fuit dissolutus. Ea omnia, quae cum in consilio nostro recenserem, apprehendit omnes stupor satisque mirari hominis a re gesta istiusmodi alienationem non poterant. Temptata iterum fuit res, cum paulo post magnificus dominus palatinus Plocensis, Marienburgensis capitaneus, advenisset, ceterum a concepto divelli non poterat dominus Costka. Dicebat quidem se paratum esse, ut ab omnibus dominis consiliariis simul iunctis vel etiam a quolibet seorsum veniam peteret, se autem fateri non posse, quod aliquem offendisset veraque esse, quae ipse dixisset et scripsisset innuens dominos consiliarios contrarium fecisse, unde dominorum animi non parum turbati exulceratique moram huius iudicii, quousque serenissima maiestas regia in Regnum feliciter redeat, ferunt gravissime et ob id superiore hinc die non sine dolore serenissimae maiestati regiae scripserunt. Sic res omnium nostrum habet cum domino Costka, mecum vero stat ad Dei, nedum ad regis tribunal. Ille, quod bonum est in oculis suis, faciat.
Decreta etiam fuit in novissimo Marienburgensi conventu lustratio omnium illorum, qui tempore belli superinscribed⌈bellibelli superinscribed⌉ serenissimae maiestati regiae in his terris servire sunt devincti, ut in omnem eventum sciretur, quas copias, si ab hostibus gentes litoribus nostris exponerentur, contra illas educere possemus hancque lustrationem fieri serenissima maiestas regia per palatinatus certo tempore constituto litteris suis sub omnium bonorum amissione serio mandavit, factaque est magna ex parte in palatinatu Pomeraniae porro in Culmensi culpa quorundam factiosorum non successit, qui palatino responderunt mandata regia contra morem patriae et privilegia emissa fuisse ipsamque maiestatem regiam male informatam, ideoque se nuntios suos ad curiam missuros. Cum autem postea intellexissent, quod maior et potior nobilitatis pars palatinatus Pomeraniae lustrari se permisisset, paenitudine ducti, nuntios, quos ad serenissimam maiestatem regiam mittere statuerant, retinentes, alium sibi ipsis lustrationis diem deputarunt, pro quo conveniendo ludibrium potius quam lustrationem exhibuerunt. Multa hic paucis his diebus crevit licentia et inoboedientia nullaque ex BNW, BOZ, 2053 f. 221v alia re, quam quod delinquentes non puniuntur et quod superinscribed⌈quodquod superinscribed⌉ plerisque plura liceat, quam oportet, unde plus volunt, quam licet. Sed de his, quae apud nos aguntur, hactenus.
Quae apud externos et vicinos fiunt, sic habent. Comes Oldenburgensis cum Lubecensibus adhuc Copenhagen et angustias illas maris, quas Sund vocant, occupant detinueruntque, data fide publica et libero transitu per eas angustias Hollandis, naves eorum supra LXa, Anglorum praeterea, Scotorum, Bremensium et quarundam aliarum civitatum naves supra XLa, ex quibus omnibus tormenta pulveres incendiarios commeatum homines bello aptos aliquas etiam potiores naves et quicquid usui illis esse potuit receperunt easque adhuc in illis angustiis, ademptis ancoris et velis, morantur. De Anglicis paulo ante dimiserunt naves XIII, ex quibus omnia Gdanensium bona, quae feruntur non pauca fuisse, porro et Anglorum nonnulla diripuerunt totoque hoc navigationis tempore nullae aliae naves Gdani applicuerunt, ubi ad praesens commercia omnia paene mortua esse videntur. Venerat ad civitatem Copenhagen illectus spe regni a Lubecensibus paulo ante illustrissimus dominus dux Albertus Mekelburgensis, quem vocant Magnipolensem. Hunc comes Oldenburgensis ad castrum non admisit cogebaturque cum civibus deversari et paulo post re abire infecta. Erigitur item spe regnandi a maiestate caesarea et domo Burgundiae illustrissimus dominus Fredericus comes palatinus Rheni, qui, ut nuper mihi scripsit ex Augusta dominus Gotiscalcus Erici a consiliis caesareae maiestatis, quondam regis Christierni extorris cancellarius, ducturus est in coniugem ipsius Christierni regis filiam maiorem natu Dorotheam neptem caesaris, hocque sanguinis iure regnum sibi debere existimans, quemadmodum ex copia litterarum eius ad me, quam his iunxi, Dominatio Vestra Reverendissima clarius cognoscet. Ex adverso electus Danorum rex illustrissimus dux Holsaciae nihil industriae et operae ad consequendum hoc regnum omittit. Habet Gutthiam totam, quae regni pars est potior, eaque est vera Gothia ferturque his diebus quodam non parvo proelio fudisse Lubecenses et alere adminiculo regis Sueciae aliorumque amicorum numerosum in castris adhuc equitum et peditum exercitum Lubecensesque ab eo petere indutias, de quibus BNW, BOZ, 2053 f. 222r in conventu, qui pro festo sancti Ioannis Baptistae proxime futuro in Lunenburgo constitutus est, tractari debet, ad quo Gdanenses dominum Georgium Scheueke cum alio collega sunt missuri videnturque iam tum demum et fatigari et deficere Lubecenses vixque induci possum, quod hoc tempore indutias sint impetraturi, quandoquidem dux Holsaciae electus rex cum Sueciae rege non contemnendum bene armatarum navium habet numerum. Ad quem etiam paulo ante accesserunt septem omni apparatu bellico instructae naves, quas ex Monte Regio illustrissimus dominus dux in Prussia vicinus meus ex pecuniis pro suppetiis datis confecit et transmisit salvaeque se aliis his diebus iunxerunt. Non praetermittet ullam rei bene gerendae electus rex occasionem, tanto exercitu et classe adeo valida iam Lubecensibus formidabilis. Eo in cardine hoc bellum volvitur, exitum pro parte nostra felicem exspectamus.
De rebus caesareae maiestatis nova habeo iam non nova. Conveniunt in omnibus cum his, quae nudius quartus reverendissimus dominus archiepiscopus Gneznensis ex Lovicz ad me perscripsit. Ea superinscribed in place of crossed-out Quae⌈QuaeEaEa superinscribed in place of crossed-out Quae⌉ in notitiam Dominationis Vestrae Reverendissimae iam pridem venisse arbitror. Scripsit mihi dominatio eius reverendissima admodum amicas litteras, ex quibus nunc primum, unde durior ille contra me animus causatus est, cognovi et qua de re factus mihi propensior. Cum putaram debitum debito tolli et defalcari, quod ego dominationi eius reverendissimae et quod mihi nepos eius debebat, offendi, paulo ante vero cum scripsi, si dominationi eius reverendissimae placeret me debitum nepoti condonaturum, placavi. Sed haec aeque atque alia ad Dominationem Vestram Reverendissimam confidentius. Nihil in his litteris mihi fuit gratius, quantumvis amicis, quam quod ferebant eo die reverendissimum dominum Gneznensem nuntium a Dominatione Vestra Reverendissima accepisse, quod recte ex tam gravi aegritudine convaluisset. Hoc ipsum quantum me exhilaravit, scribi nequit videorque mihi ob eam significationem ad me factam reverendissimo domino Gneznensi debere longe plura quam prius umquam fuitque non minima causa, ut hunc nuntium meum eo citius, quam constitueram, ad Dominationem Vestram Reverendissimam mitterem, si quidem exspectabam, ut certi quippiam de huius cum Lubecensibus belli eventu scriberem, qui brevi scietur gaudiumque meum plenum fiet, cum nuntius iste rediens de prospera Dominationis Vestrae Reverendissimae valetudine me reddet certiorem, quae non secus iuxta ac si mea mihi cara est et curae. Dominus Deus eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime in ea conservet.
BNW, BOZ, 2053 f. 222v Accepi nuper horrenda de Anabaptistis praeter illa, quae in Monasteriensi civitate Vestvaliae acta sunt. In Amsterdamo civitate potissima Hollandiae non pauci erant hac daemoniaca et stulta secta infecti, qui clandestine se inibi continebant et virus suum in publicum effundere formidabant. Hi cum quibusdam, qui foris in circumiacentibus oppidis agebant, conspiratione habita, ex illis centum quinquaginta audaciores et robustiores, antequam portae civitatis clauderentur, sub crepusculo ad se in domus suas, nemine eiusmodi quid suspicante, receperunt. Qui mediae noctis tempore armati egressi, relictis complicibus suis quibusdam indigenis in domibus, ut ad primum campanae sonitum cum aliis strenue ad praetorium properarent, primum custodibus et vigilibus urbis ad unum trucidatis, in praetorium fractis repagulis valvarum se vi contulerunt tormentaque et boardas minores, quae pro defensione praetorii paratae erant, confestim ad fenestras et loca idonea aptarunt et una cum tormentorum fragoribus et bombis campanae publicae terribilem sonum emiserunt. Ante quem sonitum, persentiens hunc tumultum praeconsul quidam, vir impiger, cordatus et industrius, convocatis subito potioribus et magno numero civibus, forum occupavit portasque praetorii obsedit, quod faex plebis, quae conspirationis erat conscia et ad sonitum campanae accurrerat, videns seque imparem viribus civium cognoscens, e vestigio retrocessit et quo quisque potuit, ne nosceretur, se abdidit. Faecem igitur nominavi, nam nemo huic sectae afficitur aut coniungitur, quam qui omnium rerum egentissimus et praedae avidus est, ut sunt, qui manibus operari nolunt homines nequam decoctores nepotes liguritores et id genus. Praeconsul itaque cum civibus, qui ad boardarum et campanae strepitum excitati cum magna multitudine confluxerant, praetorium oppugnare, maiores machinas admovere, omnia pro recuperatione praetorii providere, illi contra ex praetorio in ultima desperatione se defendere, iaculari, in oppugnantes tela et saxa demittere cumque certamen hoc usque in diem se protraxisset verbisque et tractatibus cum obsessis nihil fieri potuisset, coacti sunt plus serio rem aggredi et ex maioribus tormentis quandam praetorii partem demoliri, quo facto vi ad obsessos irru<m>pentes plerosque vivos ceperunt, ex quibus non paucos suppliciis variis affecerunt, nonnullos in vita adhuc servantes, ab illis aliorum conspiratorum nomina extorquent. Sicque, Deo gratia, res haec pro religione feliciter cessit. Quod si miseri et insani isti homines victoria tamque divite et ampla civitate potiti fuissent, non est difficilis coniectura, quid consequi oportuisset.
BNW, BOZ, 2053 f. 223r Feruntur et alii numero octingenti eorundem Anabaptistarum in eadem apud Belgas regione monasterium seu abbatiam, ut vocant, bene munitum abundansque omni commeatu paulo ante intercepisse in eoque magnam exercuisse crudelitatem. Ad quod expugnandum missus fuit dominus Georgius Schenk caesaris locum tenens, ut vocant, in Frisia vir rerum bellicarum peritissimus mihique apprime notus. Is post non longam obsidionem vi miseros cepit nullumque ex eis reliquit superstitem. Episcopus item Monasteriensis plurimos affici suppliciis permisit et non paucos ex illorum prophetis. De his multa essent scribenda, verum cum mihi persuadeam iam Dominationem Vestram Reverendissimam de his audivisse plurima, me contineo, non possum tamen hoc omittere, quod mihi reverendissimus dominus Lobucensis retulit. Apud sartorem illum Ioannem de Leiden, qui se regem Israel et totius orbis scripsit, fuisse summum prophetam, qui idem fuit et carnifex. Quicquid causarum apud illos et eorum iudicio morte dignum putabatur, per eundem prophetam decernebatur, qui et ipse a se condemnatos supplicio afficiebat, unde contigisset, quod quinque cives Monasterienses coacti omnia bona sua dare in commune, penuria postea ducti orarent ab illo propheta, ut eis aliqua bonorum pars redderetur, qua se, coniuges et liberos suos alere et a fame tueri possent vel eos cum suis libere ex civitate dimitterent, ut alibi victum quaererent. Ad quae propheta, “pater”, inquit, “iussit, quia voluntati eius vos opponitis, ut vobis decidam capita” ilicoque eos truncavit. Quod audientes miserrimae illorum uxores magno cum ploratu convenere prophetam, quibus dixit, quod “vos iungere debeam aliis maritis, pater iussit”, cum autem ille flentes respondissent “alios nolumus, cur nostros occidisti? Redde nobis bona nostra et dimitte nos cum orbis liberis nostris ex civitate, ut alibi nobis victum quaeramus”. Ille statim subintulit: “pater item iussit, ut et vos occidam” ligatisque quinque illis miserabilibus mulieribus capita amputavit. Est ne umquam tale facinus auditum? Sed iam satis obtudi, Dominatio Vestra Reverendissima, quod sum plus aequo prolixior, quia coram mihi cum Dominatione Vestra Reverendissima loqui videor, det quaeso veniam.
Quo animo hucusque calumniam iniquissime contra me prolatam sustinuerim et sustineo, ex epistula ad singularissimum amicum meum dominum Cornelium Duplicium Scepperum Dominatio Vestra Reverendissima intelliget. Addidi et alios meos versiculos de filio prodigo, quod si adhuc, ut solebat, meas esse aliquid putare nugas, quae aegro in corde senescunt cum per otium licuerit, ad quaedam etiam mihi alia calcar addet, quamvis me, ut alias, non trahat amplius ambitiosi consuetudo mali facit tamen indignatio versum. BNW, BOZ, 2053 f. 223v Quid agendum erit cum denario sancti Petri, qui totus hoc tempore emarcuit, cum neque processus mittuntur, neque penditur, Dominatio Vestra Reverendissima dignetur me reddere certiorem et si quid in novis ex aula nostra et ex aliis habuerit, me illis facere participem. In Varmiensi negotio totus quiesco et Spartam, quam nactus sum, teneo quantumque possum, orno, restauro vetera, nova etiam aedifico.
Fiat Dei in omnibus voluntas, cui me penitus subdidi et hoc, quod aetatis reliquum est, tradidi. Excedo iam prima Novembris die futura annum quinquagesimum seniumque adhuc nulla alia in re sentio apertius, quam in oculis, qui aliq(ua)n(do) or aliq(ua)n(to) or aliq(ua)n(tulum)⌈aliq(ua)n(do)aliq(ua)n(do) or aliq(ua)n(to) or aliq(ua)n(tulum)⌉ caligare incipiunt, non tamen specillis, quam diu possum, utar et has interdum manus plus consuetudine, quam oculis duxit. Si quid liturae offendent, boni quaeso consulat, deinceps, ne Dominationi Vestrae Reverendissimae sim mala pictura molestior, pro Sua in me benevolentia permittat, oro, ut ad Dominationem Vestram Reverendissimma amanuensi uti possim, qua in re veteri et debitae meae erga Dominationem Vestram Reverendissimam observantiae nihil decedet.
Alia ad praesens scientia Dominationis Vestrae Reverendissimae digna non restant, quam quod superinscribed⌈quodquod superinscribed⌉ Ioannem illum Dantiscum, quemadmodum olim servitio Dominationis Vestrae Reverendissimae addictum, ita et nunc addictissimum in gratiam et favorem Dominationis Vestrae Reverendissimae humiliter commendo Deumque Omnipotentem, quantum totis viribus eniti possum, precor, ut eandem Dominationem Vestram Reverendissimam in prospera valetudine et perpetua felicitate rei publicae cum nostrae, tum Regni mihique in primis quam diutissime conservet.
Ex castro meo Starigrod, XIX Iunii MDXXXV.
Eiusdem Dominationis Vestrae Reverendissimae devinctissimus Ioannes Culmensis episcopus scripsit
Postscript:
BNW, BOZ, 2053 f. 224r Reverendissime et colendissime mi Domine. Dedit ad me nuper, cum intellexisset me nuntium ad Dominationem Vestram Reverendissimam missurum, dominus Ioannes a Werden litteras, quibus me rogavit, persuadens sibi me apud Dominationem Vestram Reverendissimam non vulgariter esse gratiosum, ut se Dominationi Vestrae Reverendissimae una cum litteris eius, his iunctis, magnopere commendarem cumque illum clementia dignum Dominationis Vestrae Reverendissimae multis nominibus esse iudicem, nempe quod eum sciam ad serviendum Dominationi Vestrae Reverendissimae studiosissimum ac propensissimum, illum una mecum iterum atque iterum gratiae et favori Dominationis Vestrae Reverendissimae commendo etc.
[1 ] Missing parts of address were written on the lost piece of paper the seal was impressed through