Letter #1322
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS & Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI)Vilnius, 1535-06-13
received 1535-06-23 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri et Magnifico Domino Ioanni episcopo Culmensi et Georgio de Baisen palatino Mariemburgensi et capitaneo Gnevensi sicere nobis dilectis
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater et Magnifice, sincere nobis dilecti.
Magnopere gratum nobis fecistis, quod in referendis et exsequendis mandatis nostris apud Gedanenses magnam, uti par fuit, diligentiam adhibuistis. Illud non satis placet, quod Gedanenses formulam iurisiurandi a nobis praescriptam ulla ex parte immutare ausi sunt. Tamen si ita esse pergent, quemadmodum in responso suo ad nos dato receperunt, remittimus eis hanc culpam. De constitutione autem illius civitatis inibimus adhuc consilia cum consiliariis tam regni Poloniae, quam Prutenicarum dicionum.
Bene valeant Sinceritates Vestrae.
Vilnae, XIII-a Iunii anno Domini M-o D-o XXXV-o.
Ad mandatum sacrae regiae maiestatis proprium