Letter #1323
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKILöbau (Lubawa), 1535-06-29
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dantiscus episcopus Culmensis Petro Tomicio episcopo Cracoviensi, vicecancellario.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine mi colendissime. Salutem et meorum obsequiorum commendationem plurimam.
Quamvis XIX huius per nuntium meum copiose et fortassis ad fastidium usque Dominationi Vestrae Reverendissimae scripserim, non potui tamen me continere, cum venerabilis hic dominus praepositus Varmiensis hinc se ad Dominationem Vestram Reverendissimam profecturum diceret, quin de his, quae interea in notitiam meam pervenerunt, scriberem, utque quomodo haec omnia habeant Dominatio Vestra Reverendissima exactius scire possit, mitto litteras ad serenissimam maiestatem regiam earundemque exemplum et ea, quae affinis meus dominus doctor Ioannes Reinecius consiliarius et orator illustrissimi domini ducis Prussiae ad serenissimum Sueciae regem ad me ex Stokhelmo Sueciae XXV Mai praeteriti scripsit, ex quibus omnibus Dominatio Vestra Reverendissima abunde, quomodo ea, de quibus prius scripsi habeant, intelleget. Fuit etiam non minima causa, quod istas ad Dominationem Vestram Reverendissimam dedi, ut si viderentur digna, quae de arctiore contrahenda amicitia cum serenissimo Sueciae rege scripsi sacrae maiestati regiae cum suffragio consilii Dominationis Vestrae Reverendissimae, mitterentur, sin vero traderentur Vulcano. Mihi certe non operae pretium solum, verum et necessarium visum est, ut cum Sueciae rege per medium illustrissimi domini ducis in Prussia et oratorem eius, affinem meum, cum Sueciae rege clariores et firmiores quam prius amicitiae et confoederationis tractatus haberentur atque conficerentur, salvo tamen prudentissimo Dominationis Vestrae Reverendissimae iudicio, cui me libenter subicio et cedo semper.
Scripseram Dominationi Vestrae Reverendissimae superioribus diebus de quodam illoto sacerdote Thoronensi Caspare Lisman, qui me tum apud serenissimam maiestatem regiam et reginalem, tum apud reverendissimum dominum archiepiscopum Gnesnesem et alios in Regno et in his terris ordines inique traducit, quod illum in canonicorum meorum numero habere nolim, descripsi etiam causas, ob quas numquam illum apud ecclesiam meam passurus sum easque testimonio vicarii in spiritualibus Dominationis Vestrae Reverendissimae confirmari petivi. Ad praesens facessere mihi negotium iterum non desinit, quemadmodum ex mearum ad serenissimam maiestatem regiam exemplo accipiet. Quapropter quantum possum, impensius rogo, velit committere, ut reverendissimo domino Gnesnensi scribatur, quomodo homo iste impudens Luteranismoque infectus, Cracoviae in contionibus apud ecclesiam Gloriosissimae Virginis in foro se gesserit, ne iterum in novas turbas res cum reverendissimo domino Gnesnensi se convertat, qui non gravate illis contra me patrocinatur, quos mihi maxime scit esse infensos. Ego profecto libentius dominationi eius reverendissimae quam reverendissimo domino archiepiscopo Rigensi subessem, verum cum ad eum modum tractor, veteri constitutioni et bullae pontificis, cuius his iunctam leget copiam, non potero reluctari. Quod si impostor ille me invito meus erit canonicus, non diu erit; sed de his iterum hactenus. Scio Dominationi Vestrae Reverendissimae molestum esse, cum et mihi ipsi sit molestum, quod illam semper querelis meis onero. Velim quidem potius iucunda, quam quibus graviter affici debeat, Dominationi Vestrae Reverendissimae scribere, ceterum ad eam animi tranquillitatem pervenire adhuc non possum, dabit igitur pro sua in me gratia Dominatio Vestra Reverendissima veniam. Cum ea, quae me urgent et angunt in sinum Dominationis Vestrae Reverendissimae, in qua post Deum omnis mea spes et consolatio est, effundo, iam me puto non parva passionis parte levatum, a nemine enim inter mortales auxilium et consilium firmius exspecto, quam a Dominatione Vestra Reverendissima. Cui me humiliter, ut domino meo colendissimo et quantum possum, ex animo commendo. Iesus Christus, Dominus noster, eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime mihi et omnibus bonis sospitem et felicissime florentem conservet. Fasciculum ad serenissimam maiestatem regiam Dominatio Vestra Reverendissima aperiet et si mittendus videbitur, suo sigillo rursus consignabit.
Ex castro Lubaviensi, paenultima Iunii MDXXXV.