Letter #1327
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1535-07-06
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Pergratum nobis fecit Vestra Paternitas, quod nos subinde non solum gravibus de rebus, et ad rationes regni nostri pertinentibus, verum etiam de his, quae minoris momenti, sed auditu tamen ac lectu iucunda sunt, certiores facit. Quod quanto crebrius fecerit, tanto id nobis erit acceptius.
Obtrectatorum delationes non est, quod Paternitas Vestra magni faciat, quando ne apud nos quidem multum loci habent. Probe enim longo rerum usu didicimus, quibus, quatenusque aures et animum praebere debeamus, maxime si de eo dicatur, cuius nos fidem integritatemque et studium erga nos perspectum habemus. Quam persuasionem de Vestra Paternitate semel acceptam non temere evelli nobis patiemur. Itaque bono sit animo Vestra Paternitas et qualem se hactenus erga nos et semper praestitit, deinceps quoque praestet. Illud Strenuitatem Tuam
clam esse nolumus, nos hisce diebus redire in