Letter #1328
Ioannes MAGNUS to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1535-07-09
| received [1535]-07-18 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
| ||||||||||||||||||
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice, maior honorande.
Salutem et aeternam felicitatem.
Heri ad vesperam oblatae sunt mihi iucundissimae litterae immo gratissima litterarum volumina a Reverendissima Dominatione Vestra, quorum argumenta dum obiter inspicerem, mox, sepositis reliquis, cf. , CIDTC IDP 165⌊Orationem prodigi filiicf. , CIDTC IDP 165⌋ attentiore animo legendam in manus assumo. Primum expungo nomen auctoris, meumque optimo iure repono. Deinde ante divinum tribunal me ipsum reum constituo atque audacter accuso, peccata aperio nihil celans, nihil negans, securus de venia, quando ex puro corde tam vehementem filii prodigi orationem coram clementissimo iudice peroravero. Nullae enim oratoriae partes, quibus ille summus iudex ad misericordiam flecti solet, in ea desiderantur. Profecto non erat tam facile Hortensio a[tque] Ciceroni, eloquentissimis hominibus, suos caesares aut alios iudices in favorem reorum inclinare, quam facile clementissimus Deus suum prodigum filium, nudum, famelicum, saucium atque omni ex parte desolatum recipiet, quando factorum poenitens tam suavissima poenitentiae carmina secum attulerit. Itaque fateor me spirituale aliquod gaudium et ineffabile per ea ipsa cf. , CIDTC IDP 165⌊carminacf. , CIDTC IDP 165⌋ consecutum, nihilque dubito, quin ipse Divinus Spiritus (cuius vehementiam in eis miror et veneror) maiora et meliora cum ipsorum scriptore prope diem faciat. Redeunt mihi in memoriam
Nunc ad cf. , CIDTC IDP 188⌊carminacf. , CIDTC IDP 188⌋ illius iucundissimae amicitiae, quae contracta et diu conservata fuerat inter Reverendissimam Dominationem Vestram et magnificum
Tandem ad gratissimas litteras Reverendissme Dominationis Vestrae mihi inscriptas descendo, in quarum fronte considero, quam gratum fuerit Reverendissimae Dominationi Vestrae me gratam memoriam contractae inter nos amicitiae apud reverendissimum dominum promotorem nostrum
Nova nobiscum sunt
Felicissime valeat Reverendissima Dominatio Vestra et me diligat, cum ego eam plurimum amem. Commendat se eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae cancellarius noster, mittitque praesentibus inclusa carmina. Salutentur optime feminae
Citissime ex