Reddidit mihi venerabilis dominus ⌊praepositus Varmiensis⌋ ⌊⌋ Reverendissimae Dominationis Vestrae una cum fasciculo, quem ⌊regiae maiestati⌋ per me transmitti cupiebat. In quo aperiendo data mihi per Reverendissimam Dominationem Vestram potestate uti nolui, sed eum ita, ut erat clausum et obsignatum, nulla mora interposita per scribam meum regiae maiestati perferendum curavi. A ⌊qua⌋ brevi responsum exspecto.
Sacerdotem istum ⌊Lismam(!)⌋ tantum exhibere negotii Reverendissimae Dominationi Vestrae dolenti tuli animo, sed de Lutheranismo illius nihil comperti habeo et explorati, cum annus iste variis in morbis mihi sit consumptus maioremque illius partem ⌊Cracovia⌋ afuerim, et si quae fuerunt controversiae disceptandae, earum cognitionem iis mandavi, quorum in hac parte vicaria utor opera, ut tanto diligentius valetudinem curarem meam. Quare ex vicario meo sciscitabor, quemadmodum se res ista habeat. Ubi quid certi cognovero, Reverendissimam Dominationem Vestram certiorem faciam et ut illius desiderio satisfiat, curabo diligenter.
Quod vero queritur Reverendissima Dominatio Vestra reverendissimum dominum ⌊archiepiscopum Gnesnensem⌋ ⌊sacerdoti huic⌋ patrocinari atque facturum se innuit, ut si adeo eum infensum sibi esse perspexerit, ⌊archiepiscopi Rigensis⌋ iurisdictioni se subiciat, in cuius auctoritate maiores Reverendissimae Dominationis Vestrae fuisse scribit, mihi satius videtur, ut hanc cogitationem Reverendissima Dominatio Vestra ex animo excutiat, nam et iniquum id futurum et ⌊principum nostrorum⌋
atque omnium ⌊regni⌋ ordinum animos vehementer esset offensurum. Quoad episcopatus Culmensis fuit regularis, ad ⌊Rigensis archiepiscopi⌋ iurisdictionem pertinebat, simul atque desiit esse regularis, haec Rigensis archiepiscopi iurisdictio ad Gnesensem fuit e vestigio translata. Quare consilium hoc ut repudiet, quaeso.
Novarum rerum apud nos nihil est, nisi quod accepi proxime litteras ad vigesimum Iulii diem ⌊regiam maiestatem⌋ ⌊Vilna⌋ discessuram atque ad nos iter suum conversuram. Faxit Deus, ut feliciter. Qui et Vestram Reverendissimam Dominationem multos in annos incolumem servet et felicem. Cuius me amori et benevolentiae commendo.