Statueram apud me in hoc meo itineris tractu Vestram Reverendissimam Dominationem invisere atque ad saturitatem cum eadem de his et illis rebus disserere, maxime autem eis, quibus nunc capita orbis implicata exsistunt, sed ecce eadem die, qua ad illustrissimum dominum Prussiae ducem veni, allatae mihi sunt litterae sacrae ⌊regiae Romanorum etc. maiestatis⌋, litterae pariterque et aliorum ex illa curia amicorum, praesertim vero reverendissimi domini ⌊archiepiscopi Lundensis⌋, caesarei in illa aula oratoris, unaque cum his salvus etiam conductus, quae res coegit me et illustrissimum principem subito relinquere et magna festinatione diu noctuque iter persequi. Doleo autem vehementer et ex animo, quod sic excidit mihi optata invisendi Vestram Reverendissimam Dominationem occasio atque de novo commendandi personam illi et servitia mea, id itaque cum solus praestare non possum, volui saltem praesentibus visitare salutareque illam atque illius prosperae valetudini (quam sollicite quaerendo a Reverendissimo ⌊domino Warmiensi⌋ hodie optimam esse intellexi) co<n>gratulari, cupio enim totoque desiderio opto, ut diu felix et incolumis Vestra Reverendissima Dominatio mihi maneat et me si umquam antehac, ut nunc maxime amare velit, qui Vestram Reverendissimam Dominationem semper uti patronum meum et maiorem amicum propense colere et observare contendam.
Porro sciat Vestra Reverendissima Dominatio me ad serenissimum ⌊Romanorum etc. regem⌋ subito proficisci, si itaque Vestra Reverendissima Dominatio dignabitur litteras ad amicos scribere, habebit me certum tabellionem. Rogo autem si quid scribet, commendare me non obmittat amicis suis, maxime autem soli ⌊regi⌋, cui Vestra Reverendissima Dominatio laudare factum hoc potest, quod me in suam receperit gratiam et poterit illi polliceri pro me, si uti voluerit opera mea ad aliquid, quod serviam probe et fideliter et quod enitar offensas, quibus illius, celsitudinem plus nimio laesi, utilibus servitiis meis rependere et superare. Faciet mihi Vestra Reverendissima Dominatio in eo rem utilem et quae numquam cedet in illius et meum dedecus.
⌊Dominus Lundensis⌋ vellet me pertrahere ad servitia ⌊caesareae maiestatis⌋, ad quam rem iam diu ipse aspiro, et licet sit dubium adhuc apud me, an sub hoc eodem itineris tractu sim iam illuc profecturus, tamen etiam rogo in omnem eventum commendet me quoque Vestra Reverendissima Dominatio ibi ⌊illius maiestati⌋ et ⌊domino Cavos⌋ ac aliis suis amici[s].
Ah, dii boni, quam ex re me fuisset coram apud Vestram Reverendissimam Dominationem constitui, sed non possum, sum enim hic sine equis meis cum XII nobilibus et aliis etiam, ubi sine praesentia servitoribus nulli provideretur sine modo de vectura, et[iam] ultra hoc festinare cogor ⌊Viennam⌋, nam diligenter ⌊rex⌋ ille urget, ut advolem.
⌊Caesar⌋ est ⌊Sardiniae⌋, habet secum ⌊Lusitaniae regis⌋ ⌊fratrem⌋ et infinitum marchionum, ducum et procerum numerum, vadit personaliter ad ⌊Tunis⌋ contra ⌊Barbarossam⌋, qui in illo portu iecit anchoras et class[em] suam puppibus ad pugnam disposuit. Habet ⌊caesar⌋ secum expeditorum mil[itum] 35 millia, inter quos sunt 2000 equitum. ⌊Caesar Turcarum⌋ est in veteri Assy[riae] Babilonia, quam ⌊Persae⌋ eripuit. Accepit in aliqua sui exercitus parte clade[m], sed non adeo, uti fama currit.
Dominus ⌊Tarnoviensis⌋ iam ⌊Boristhenem⌋ transivit cum omnibus suis copiis, arces in ducatu Seweriensi expugnaturus, sed mihi ratio istius belli prorsus displicet et vehementer doleo dominum Tarnoviensem, dominum et benefactorem meum, has aerumnas humeris suis imposuis[se]. Alia non sunt.
Commendo me iterum Vestrae Reverendissimae Dominationis gratiae.