Letter #1347
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1535-08-12
received [1535]-08-17 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo et honoran(do) or honoran(dissimo)⌈honoran(do)honoran(do) or honoran(dissimo)⌉
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et amice carissime et honoran(de) or honoran(dissime)⌈honoran(de)honoran(de) or honoran(dissime)⌉.
Accepi litteras Reverendisssimae Dominationis Vestrae, ex quibus valde lubens cognovi eam futuris nuptiis interfuturam neque dubito, quin sit a maiestate regia ad nuptias istas invitata, cum nemo sit, qui aeque teneat morem aularum Germanicarum atque Reverendissima Dominatio Vestra, ut videatur illius praesentia imprimis utilis fore maiestati regiae ac necessaria.
Demiror autem, qui factum sit, quod ceteri quoque terrarum Prussiae proceres et consiliarii non sunt accersiti, suspicor id ea ratione factum, quod metuebat maiestas regia, ne qui per eorum absentiam novi istic tumultus concitarentur, cum aliquid mali propter vicinum malum metuendum esse videatur. Itaque voluit eos istic maiestas regia quasi in specula esse collocatos, ut ad quamlibet repentinam incursionem parati esse possent et expediti.
Habebit Reverendissima Dominatio Vestra domum satis commodam domini Petri Conarski custodis ecclesiae meae Cracoviensis, in quam se recipiet on the margin⌈in quam se recipietin quam se recipiet on the margin⌉ cum maiore parte familiae suae, reliqua vero pars familiae cum equis habebit hospitia in Cleparz; ita futurum est, ut Reverendissima Dominatio Vestra, ita ut postulat, non procul absit a me. Sed mea nunc infirma est valetudo, nam ad febrem, a qua sesquianno fere numquam fui prorsus liber, alii quidam dolores accesserunt, qui me male cruciant. Sed spero in Christo, quod quemadmodum ex multis periculosissimis morbis, illius mihi gratia opitulante, antea evasi incolumis, ita ab his quoque me eiusdem misericordia recreatum iri brevi.
De novis rebus, quarum me fecit participem, ago Reverendissimae Dominationi Vestrae BCz, 247, p. 246 gratias et eam in multos annos incolumem esse cupio, meque mutuo illius amori commendo.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, feria quinta post festum divi Laurentii anno Domini M-o D-o XXXV-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis Petrus episcopus Cracoviensis et vicecancellarius manu propria