Letter #1358
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1535-10-03
received [1535]-10-04 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino
Reverendissime in Christo pater et domine amice praestantissime et frater in Domino carissime, cum mei sincera recommendatione longaevam sanitatem et salutem Vestrae Reverendissimae Dominationi a Deo in praesens precor atque omne faustum et felix.
Accepi cum hoc nuntio Vestrae Reverendissimae Dominationis litteras admodum iucundas testantes ipsam ad propria corpore et rebus salvis appulisse, de quo Vestrae Reverendissimae Dominationi plurimum gratulor mihique gaudeo, quoniam iuncta secunda et adversa mihi cum Dominatione Vestra Reverendissima communia esse certo credat. Quod autem crumenam vacuam secum domum attulisse queritur, nihil est, quod lamentetur, proprium cui hoc curalium est. Qui illam et principum seu regum visitant et sequuntur aulam, in hoc autem securi sunt, quod nihil insidiarum vereri ex egestate habeant, ut ille inquit cf. Juv. 10.22 ⌊cantabit vacuus coram latrone viatorcf. Juv. 10.22 ⌋. Divitiae vero plurimis mortem intulere, postquam ex illis lene impinguati fuerint, etiam devorati sunt, ut sues impinguari solent et devorari. Laudo et approbo in hoc factum Dominationis Vestrae Reverendissimae conceptum, quo contentum sese gerit rebus suis et satis esse putat iudicatque quod habet, ex quo ipsam non divitem sed ditissimam censeo, quia nihil sibi deerit, si hac in sententia perseveraverit et rogaverit Deum divitias et paupertates ne dederit, sed victui necessaria pro sustentatione honoris et dignitatis. Doleo de ingratitudine servitoris mei, aegre admodum illum Vestrae Dominationi Reverendissimae commendavi, fatigatus ad hoc illius precibus fui, asserens se incertum habere, an dominus castellanus illinc profecturus esset et illas meas commendationes illi scripsi, dum me valediceret, igitur pronunc ignoscat mihi Vestra Dominatio Reverendissima, deinceps cautior ero.
Esset utique ille locus in
Ex
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus