Letter #136
Crisostomo COLONNA to Ioannes DANTISCUSNaples, 1519-03-08
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et reverendo domino Ioanni Dantisco serenissimi regis Poloniae secretario o paper damaged⌈[o]o paper damaged⌉ratori domino et ut fratri observa paper damaged⌈[observa]observa paper damaged⌉ndo
In Hispania etc.
Mi Dantisce, sis salvus et fortunatus, ut cupis.
Redditae sunt mihi suavissimae litterae tuae, quas Barchinoniae dederas. Hae mihi maximam voluptatem attulerunt, quando me iucundissimae consuetudinis tuae admonuerunt et te ibi esse significarunt, ubi et illustrissimae dominae meae maximo usui et tibi non mediocri honori et dignitati esse possis. Gratulor equidem tibi pro mea in te benevolentia et amore, quod sors ita tulerit, ut in eo sis loco, in eo verseris negotio, ubi et eorum officiorum, quae prius in coniugio erilis filiae non mediocria praestitisti, et eorum, quae in re tam grandi et utili nunc praestabis, una retributione assequi possis praemia. Quare te iterum atque iterum hortor et obsecro, ut naturale illud ingenii tui acumen, fidem et studium omne adhibeas in rebus illis omnibus excogitandis, procurandis, efficiendis, quae ad negotium conferre videbuntur, habens pro re compertissima: quantum dominae meae profueris, tantum et serenissimo regi tuo, immo regi et domino nostro te profuturum. Quin et ex eadem segete frugem te non mediocrem percepturum. Sed haec hactenus.
Ego cum domina mea et ante hac alias de te sermonem habui, et quam de coniugio filiae suae benemeritus fueris, latissime exposui, et nunc de necessitatibus tuis non pauca feci verba. Certe quantum ex ... illegible⌈...... illegible⌉ humanissimis responsis excellentiae suae visus sum cognoscere et intuitu eiusdem serenissimi regis filii sui, et ob innumeras virtutes tuas sic tibi affecta ac propensa videtur esse, ut nullum gratitudinis officium in se ipsa desiderari passura sit. Retulit mihi oratoribus suis scripsisse, ne quid tibi deesse patiantur: neque vestes neque pecuniam neque aliud quippiam, quod vel necessarium vel gratum tibi esse cognoscant. Quare bono et hilari animo perge et, quod reliquum est negotii, absolve, tibique omnia benigna, omnia liberalia de domina mea polliceare. Ego intra paucos dies spero me ad sacerdotiolum quoddam meum concessurum, ubi operam dabo, ut quam diu potero, et animo et corpore acquiescam. Partim enim ex senio, partim ex taedio rerum humanarum AAWO, AB, D. 3, f. 21v nihil est, quod aeque cupiam, quam aulis principum terga vertere et quod reliquum vitae superest, siquid tamen superest, Deo primum et mihi deinde vivere et nonnumquam cum Musis rationem ponere. Ubicumque tamen fuero, me tui studiosissimum habebis.
Interea vale, mi Dantisce, et me ama, ut consuesti.
Neapoli, VIII written over XI⌈XIVIIIVIII written over XI⌉ Martii 1519.
Chrysostomus tui studiosissimus