Letter #1362
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1535-10-08
received [1535]-10-09 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo ac plurimum honorando
Reverendissime in Christo pater et domine amice singularis in Christo amantissime et honorande. Salutem cum plenitudine sanitatis, vitam longaevam.
Accepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae cum praesenti ipsius puero pariter et equos duos, quos ad iter Cracoviense extrusos ab me habuit. Id ... illegible⌈...... illegible⌉ in posterum in simili ... illegible⌈...... illegible⌉ et maiori(?) Vestrae Reverendissimae <Dominationi> obsecundari dari cupio.
In Elbingo mihi ibidem exsistenti nuper hospitium vetus, id est dotem parochialis ecclesiae, disposui, tunc olim illo occupato fuit mihi vicinus hospes magnificus capitaneus Coscelieczki(?) Mar(ienbur)gen(...) in domo ... illegible⌈...... illegible⌉, quae contigua est domui dotis parochialis. Alia hospitia mihi incognita sunt, curabo tamen notificare domino Andreae Muntczer(?) viro consulari mihi noto et obsequenti, qui fuit alias scriba fuit civitatis, quo curam habeat, ut et Vestra Reverendissima haberi valeat hospitium meo propinquo.
De morte, quam si oppetierit palatinus Mar(ienbur)gen(...) dolemus et pariter quod Culmen(sis) pro ea laborat, utcumque dies declinat ad vesperam et longa vita ad mortem, nihil novi sub written over ...⌈... illegible⌈...... illegible⌉subsub written over ...⌉ solem. Et priusquam nos de successoribus pensemus vel quid statuemus, rex praevenire solet et cum illa se excusare de hoc extensius in mutuum colloquium.
Nocte proxima effluxa invasit me denuo(?) intensus et immanis dolor calculi, qui nisi cruciatum mitigaverit, propositam in Elbingam profectionem meam turbabit et non erit in arbitrio meo explere, quid rex accurate sub gratia sua mihi mandavit, liberatus autem ab illo veniam denuo(?), si semivivus fuero, tunc reliqua ore ad os conferemus sicut amicus cum amico solet. His me commendatum facio Vestrae Reverendissimae Dominationi, quam Deus felicibus secundis servet vigentem.
Ex Heilsberg, passione calculi constrictus raptim, 8 Octobris 1535.
Vestrae Reverendissimae Dominationis totus Mauritius episcopus Varmiensis