Letter #1363
Johann REYNECK to Ioannes DANTISCUSKönigsberg (Królewiec), 1535-10-11
received [1535]-10-14 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Colmensi episcopo, domino meo gratioso et observandissimo
Salutem et obsequiorum meorum plurimam commendationem.
Scripsi paucis ante per Ioannem pictorem vale, ut tum male affecta valetudo imperabat, Reverendissime Domine, extremum, numquam fore ratus, ut iusta corporis firmitudo rediret et vel colloquii, vel litterarum usum mihi permitteret. Nunc, cum Reverendissimae Vestrae Gratiae puer optatissimas vestras ad me pertulit, simul recreatus sum et sumpsi istas rescribendi vires. Quod igitur in innocentia vestra calumniatores illi clandestini suis se furiis torquent, Dei est beneficium, qui illustrat saepe ad propensionem innocentum regum oculos atque mentes, gratulorque eo nomine Gratiae Vestrae Reverendissimae.
Quod autem Suaeticus tractatus in consultationem ordinum Prussiae ad diem divi Lucae sit reiectus, est quod bene sperem fore, uti foedus ineatur.
Meam causam illustrissimo domino duci esse commendatam ago immortales gratias et spem habeo, modo Deus me ex ista aegritudine restituerit, futurum, ut liberaliori et commodiori condicione sua illustritas in famulitio me utatur. Experior ego magnam illustritatis suae erga me benignitatem, qui rediens ex Cracovia aegrotum me invisit et hortatus est medicos, ut diligeneter curarent. Impartiit quoque me pharmacis aliquot raris, utpote balsamo et aquis ex sinamomo distillatis, quorum usus me nonnihil refecerunt. Aliarum rerum omnium, quas in arce habet, ipse et coniux sua potestatem liberam esse iusserunt.
Morbus meus est, quem as<th>maticum vocent. Pulmones multa pituita obsidet, ut aegr[e] spiritum permittat, quibus resolutis pharmacis mollificantibus succedit gravis tussis, quae difficilius conceptum virus eructat. Inter ista ego diuturnitate morbi exhaustus agitor, ut succedat febrilis paroxysmus super horas XII. In his malis luctor, ut gravius enitar saniem, quam e{s}chinus parturiens, profluit autem perpetua pituita a capite, veluti a fonte et sсaturigine, atque ita laboro, ut mihi sit ad Elbingum venire impossibile.
Quar[e], si Gratia Vestra Reverendissima me consilio suo litteris iuvare dign[a]bitur, fieret desiderio meo satis. Nam Deus scit, cum colloquii erit nobis copia. S..., quid princeps responderit ad hortationem Gratiae Vestrae Reverendissimae, habendae mei dignioris condicionis rationem exspecto scire.
Ceterum, Reverendissime Domine, habet Gratia Vestra Reverendissima et ipsa balsamum verum, si dignare[tur] hoc vitriolum plenum mihi impartiri ad bonam valetudinem, mihi multum commodaret, praesertim, si celerrime per hunc suum meo equo, qui apud vos est, illud mittet, ad reditum recepturus hunc [vestrum], qui apud me servatur.
His commendo [me] Reverendissimae Gratiae Vestrae.
Salutat Gratiam Vestram soror vestra, mea uxor.
Ex Regio Monte, XI Octobris 1535.
Reverendissimae Gratiae Vestrae deditissimus Ioannes Rheinekius doctor