Attulit ad me famulus Reverendissimae Dominationis Vestrae litteras, duobus nominibus sane quam gratissimas, primum quod ab amico veteri et singulari profectae sunt, deinde, quia tam praeclaro eiusdem testimonio exornatum me intelligo, quo quantum in praesentia mihi blandiar plaudeamque, equidem dici non potest. Omnino autem, quicquid feci, vel obsequendo tam honestae voluntati, vel promovendo viro in primis illustri variisque dotibus cumulatissimo, cum ex officio meo ac debita in Reverendissimam Dominationem Vestram observantia, tum lubens ac summa gestientique animi alacritate feci faciamque, quandocumque occasio dabitur, ubi omnes animi mei conatus explicare viresque contendere valeam.
Quod autem admonet, ut quid magnificus ⌊dominus a Lasko⌋ cum sacratissima ⌊Romanorum etc. regia maiestate⌋ transegerit, perscriberem, ita habeat principio memorata regia maiestas dicto magnifico domino Ieronymo omnem noxam offensamque, quam tempore illius belli gravissimi incidit, in totum clementer condonavit, nec non mutatis in diversum fortunae rebus Kesmarck omnesque possesiones, quae ad eiusdem uxorem attinent, in integrum retinendas promisit, ubi tamen vicissim idem dominus ne ingratus videri, queat data fide sese in servitutem, quocumque vocaret ⌊regia maiestas⌋, tradere dedereque voluit. Quae omnia mea cura diligentiaque rata sunt habita ac firma, quam ob rem pro solita in Reverendissimam Dominationem Vestram fide brevius secretiusque cum eadem Reverendissima Dominatione Vestra de his communicare libuit, sed hac stipulatione, ut mihi si quid a ⌊domino a Lasko⌋ intellexerit , quod suae promissioni contrarium videatur pro sua in ⌊caesaream⌋ et hanc ⌊regiam⌋ maiestates devotione communicare non gravetur.
Novarum rerum id hodie a sacratissima ⌊caesarea et catholica maiestate⌋ domino meo clementissimo accepi maiestatem suam ⌊Panormam⌋ ⌊Siciliae⌋ oppidum venisse ibique aliquamdiu propter comitia inhaesisse. Brevi deinceps ⌊Neapolim⌋ traiecturam arbitror hoc consilio, ut quamprimum ⌊Rhomam⌋ solvat, quicquid successu rerum afferetur, non patiar diutius Dominationem Vestram Reverendissimam ignorare nudius quintus, cum sacratissima ⌊Rhomanorum etc. maiestas⌋ venatum iret eique ipse comes adessem, amplam sane atque honorificam mentionem de Reverendissima Dominatione Vestra ingessi, ubi et maiestas sua me clementer et attente audivit et animum quoque propensiss<i>mum testata est, certe verbis pro dignitate explicare non possum, quam anxie de valetudine, de rerum omnium statu conditioneque perquisierit. Scit enim alioqui Reverendissima Dominatio Vestra optimi istius principis indolem et ingenium. Nunc autem nil aliud superest, nisi quo me Reverendissimae Dominationi Vestrae tamquam patri carissimo ex animo commendem.