Reverendis in Christo Patribus, dominis ⌊Mauritio Varmiensi⌋ et ⌊Ioanni Culmensi⌋ episcopis sincere nobis dilectis
Sigismundus Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋ ac ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Reverendi in Christo Patres, sincere nobis dilecti.
Fecistis officium vestrum et nobis rem gratam, quod proximis ⌊comitiis⌋ interfuistis. Illud vero numquam antehac intellexeramus, tam infrequentia fieri sub finem discessu plerorumque omnium consiliariorum ⌊comitia⌋, ut non sint, qui causas et controversias hominum decidant. Nunc posteaquam id ex litteris vestris accepimus, stabimus consilio et admonitioni vestrae, ut mulctam sanciamus in eos, qui aut non in tempore ad ⌊comitia⌋ venerint, aut ante peracta discesserint. Verum id ut ratum atque firmum sit, existimamus operae pretium esse, ut in comitiis fiat. Itaque cum celebranda erunt istic proxima comitia, dabimus ea de re in mandatis legato nostro.
Bene valete.
⌊Vilnae⌋, XII Novembris anno Domini M-o D-o XXXV-o, regni vero nostri anno XXIX.
Ad mandatum sacrae ⌊regiae maiestatis⌋ proprium