Letter #1378
Mauritius FERBER to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1535-12-06
received [1535]-12-07 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri et amico carissimo et plurimum honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice praestantissime et frater observande.
Salutem et secundos rerum successus et ex candido animo atque affectu Reverendissimae Dominationi Vestrae vehementer opto.
Misit non pridem magnificus Margenburgensis palatinus ad me varios et variorum codices, ex quibus ratus, quod designati debuissent etiam excutere novum ius etc. pro Prutenis. Quid suae magnificentiae respondi, ex praesenti exemplari his indito Vestra Reverendissima Dominatio intelliget. Immittam etiam cum occurenti nuntio, qui curru iter expetet, nam equestre propter magnitudinem commode mitti non possent praedicta iura et constitutiones et nisi ducis in hoc arduo negotio habuerimus consilium et consensum, in vanum laborabimus, de quo coram extensius cum Reverendissima Dominatione Vestra et allis conferam.
In novis nihil habeo, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae incompertum sit. Quam diu felicem et incolumem a Deo et me illius gratia conservari cupio.
Ex Helsberg, die divi Nicolai festo 1535.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae bonus frater Mauritius episcopus Varmiensis