Letter #1383
Andrzej KRZYCKI (CRICIUS) to Ioannes DANTISCUSPiotrków, [1535]-12-19
received 1535-12-24 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, domino amico et fratri carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine, amice et frater carissime et honorande.
Inter occupationes nostras, quibus in praesens in hoc turbulento conventu distinemur, non possumus Vestrae Reverendissimae Paternitati ita, uti vellemus, ad amicas eius litteras respondere. Verum alias, ubi a negotiis publicis liberiores erimus, copiosius illi scribemus.
Nunc quod ad negotium domini cancellarii Vestrae Reverendissimae Paternitatis attinet, id ei rescribere voluimus, quod postquam ad iudicium nostrum devolutum fuerit, habebimus illud commendatissimum faciemusque omnia libenter quaecumque poterimus commendationis causa Vestrae Reverendissimae Paternitatis, quam de nobis firmiter persuasum habere volumus, quod quacumque in re illi aut eius omnibus gratificari possemus, nos summa voluntate omnia facturos nihilque praetermissuros, quod ad officium boni amici pertineat.
Commendamus nos fraterno amori Vestrae Reverendissimae Paternitatis, quam valere felicissime ex corde cupimus.
Ex conventu Piotrcowiensi die XIX-a Decembris anno MDXXXV-o.
Reverendissimae Dominationis Vestrae frater Andreas archiepiscopus Gnesnensis subscripsit