Letter #1390
Ioannes CAMPENSIS (Jan van CAMPEN) to Ioannes DANTISCUSRome, 1536-05-15
received [1536]-08-08 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino Ioanni Dantisco, episcopo Culmensi in Prussia, domino suo clementissimo
Scripseram anno superiore e Venetiis diligenter de statu, qui tunc erat rerum mearum per quendam Iudaeum Cracoviae degentem. Verum quantum ex nostro Nybelschytz, quem Bononiae sanum inveni, intellexi, litterae illae Reverendissimae Dominationi Tuae redditae non sunt, quae res me pessime habet, propterea quod metuam, ne Reverendissima Dominatio Tua putet me beneficiorum acceptorum immemorem factum, quod priusquam fiat, mori me malim. Aleandrum plane talem inveni, qualem mihi eum saepe descripseras. Est nunc Romae, ubi primum locum ambit in futuro concilio, sed ridetur ab optimis quibusque. Fui apud eum mensibus quinque tanto taedio, quanto nusquam umquam. Ab eo discessurum ambivit me nobilissimus, doctissimus et probissimus Anglus dominus Reginaldus Polus, apud quem toto fere anno fui humanissime exceptus. Ab illo cum discedere constituissem et me in patriam studiose revocatum recipere, rescivit de discessu meo episcopus Veronensis oravitque per litteras obnixe, ut paululum a recto in patriam itinere ad se deflecterem. Quod cum fecissem, tam me excepit humaniter et exceptum tractavit, ut tota fere hieme apud illum manserim eique et aliis aliquot, quos secum habet, doctis viris prophetas omnes praelegerim, mutatis locis, ubi nostra editio ab Hebraeo variat, et ascriptis annotatiunculis quibusdam in margine ad explicanda obscuriora prophetarum loca, totum praeterea Paulum, Iob et quinque libros Mosi. Omnia haec, quamvis incredibile Dominationi Tuae Reverendissimae videatur, plus minus quinque mensibus absolvimus. Cum iam morem illi gessissem et sciret me properare in patriam nec ulla ratione retineri posse iamque ego ad iter accinctus essem, de improviso a cardinale quodam, viro optimo et doctissimo mihique Venetiis, priusquam cardinalis esset, familiarissime noto, ab hoc, inquam, de improviso Romam vocor, suggerente, ut suspicor pontifice. Quamquam numquam animum habui ad Romam propensum, tamen diu haesitans tandem huc veni sub finem Februarii huius anni. Invenit me hic dominus doctor Longus, qui sollicite egit, ut per illum Dominationi Tuae Reverendissimae scriberem, quod et fecissem, nisi intempestive falso me gaudio affecisset olim tuus Hugo Bruxellensis, qui affirmabat Dominationem Tuam pervenisse Neapolim in aulam imperatoris venturamque huc una cum imperatore.
Decretum est hic ad preces imperatoris per pontificem et cardinales consistorialiter, ut liberum, quale Germani volunt, concilium indicatur circa Pentecosten anni futuri Mantuae aut Mediolani, non enim certe scio, utro horum locorum. Res concilii commissae sunt sex cardinalibus, ex quibus dominus meus unus est.
Imperator tam se hic modeste cum omnibus suis gessit, ut omnes in admirationem sui rapuerit. Habuit orationem publice coram pontifice, cardinalibus, oratoribus et plurimis aliis, qua declaravit sibi plurimum displicere perfidiam regis Gallorum, qua impediretur ab expeditione in Turcas impedireturque progressus concilii celebrandi. Inter cetera hoc maxime maiestatem illius male habet, quod rex publice editis in Gallia litteris ad principes Germaniae imperatorem dicat ambire monarchiam, cum non solum nihil vel illius vel cuiusquam alterius Christiani principis ambierit, sed etiam ducatum Mediolanensem contentus sit filio illius minimo natu dare, ut effusio Christiani sanguinis vitetur. Obtulit praeterea, si de privato agatur odio, se singulari certamine congressurum cum illo vel nudum vel quocumque modo paribus armis induto congressurum. Missus fuit a rege Galliae cardinalis Lothringiae ad imperatorem et deinde ad pontificem huc Romam causa huius conceptae pacis tractandae. Is hinc abiit et iterum e Gallia rediisse Lucam ad imperatorem dicitur.
Pontifex semel decreverat proficisci Bononiam, paulo post mutatum fuit consilium, nunc iterum dicitur profecturus. Quid futurum sit, nescimus. Dicuntur hic multa, sed incertis auctoribus. Si quid nactus fuero certi, scribam Dominationi Tuae Reverendissimae, quam diutissime felicem vivere cupio. Valeat Dominatio Tua Reverendissima.
Romae, 15 Maii 1536.
Dominationi Tuae deditissimus Ioannes Campensis.
Postscript:
Petrum nostrum Mirabilem rectissime valentem hic conveni.
Non scribo nunc domino Bernhardo nec aliis amicis, scribam autem brevi, spero.
Iterum valeat Reverendissima Dominatio Vestra cum domina matre, fratribus, sororibus et amicis omnibus.
Si Dominationi Tuae Reverendissimae libebit rescribere, inveniar in familia Gasparis Contareni cardinalis Contareni Veneti, quem et {et} Flandria et Hispania Dominatio Tua Reverendissima novit.