Letter #1391
[Ioannes DANTISCUS] to [Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg)]Löbau (Lubawa), 1536-01-04
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Salutem. Eximie Domine Doctor, compater carissime.
Cum superiori die multa scriptione essem occupatissimus, iussi tibi rescribi in re frumentaria, quam mercaturam ad praesens profiteris, quae ut tibi commodisque tuis bene cedat, ex animo faveo. De frumentis meis, quae addixi hoc anno alteri, tibi usui esse non possum, quod, si feliciter haec tela tibi ordita fuerit pro futuro anno, quantum fieri potest, commodis tuis non deero. Bene vale cum coniuge et liberis et fratri meo in his, quibus opera tua utendum duxerit, adsis non gravate.
Ex Lub written over cas⌈casLubLub written over cas⌉aviensi castro, IIII Ianuarii, anno Domini M-o D XXXVI.