» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1404

Ioannes DANTISCUS to [Martin von ZEHMEN (CEMA)]
Löbau (Lubawa), 1536-01-24


Manuscript sources:
1office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 68
2copy in Latin, 20th-century, B. PAU-PAN, 8243 (TK 5), a.1536, f. 5r-v

Prints:
1AT 18 No. 49, p. 71-72 (in extenso; Polish register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Venerabilis Domine, frater in Christo carissime. Salutem.

Accepi hic XXIa huius litteras vestras, quibus operam vestram, quam ad examinandos contionatores Thoronenses impendistis, declaratis fuitque illa mihi grata admodum eritque multo gratius institutum vestrum, cum in effectum deductum fuerit, ut omnia in ecclesiis illis recto ordine dirigantur, ad quod bonam propensionem vobis non deesse pro vestra in Deum pietate et in religionem amore mihi omnino persuadeo. Cohibebitis contionatorem Iacobum ratione iusiurandi, quod in manus vestras praestitit et animadversionis nostrae in illum, si quid in contrarium effuttiverit, Franciscanum vero, si, quod coepit virus diffundere, non retinuerit et penitus suppresserit formidine interminationis, qua illi et complicibus eius mendicitatem, vel ut ipsi vocant terminationem, in dioecesi mea sum prohibiturus. Delatum item ad me est, quod eiusdem ordinis fratres in civitate mea Culmensi more vetere, hoc est pessime et immundissime vivant. Habita istius rei veritate commonebitis eos, ut a pravis et perversis malique exempli actionibus, quibus vicinia undique sunt referta, desistant, sin ver[o] idem, quod illis, qui Thoroniae degunt, accidet et fortassis quippiam gravius, quo non solum a quaestu mendicitatis, quo se infarciunt et ad omne crimen se reddunt alacriores, verum etiam ex omni dicione mea eliminabuntur. Ceterum civem illum Thoronensem Holsth, qui ad me appellavit, nondum vidi, quod si infra statutum diem se non obtulerit, vos ad ea, quae canones disponunt, procedatis. Ignorantiam magistratus Thoronensis cum scriba illo praetendere non possum, luem scilicet Lutheranam prohibitam esse nec ne, cum iam illam ex mandatis prius serenissimae maiestatis regiae et ex bullis pontificum, praesertim ex novissima, excusserint, iustum Dei iudicium aliquando insolentis et diabolicae huius sectae sectatores experientur. Nos id quod possumus, praestamus et praestare debemus. Bene valete Deumque pro me cum fratribus nostris, quos saluto, exorate.

Lubaviae, XXIIII Ianuarii MDXXXVI.

Ioannes Dei gratia episcopus Culmensis