Letter #1407
[Ioannes DANTISCUS] to Mauritius FERBERLöbau (Lubawa), 1536-01-28
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo domino Varmiensi
Reverendissime in Christo Pater et domine mi observandissime. Salutem et mei commendationem plurimam.
Statueram his, quas mihi frater meus a Dominatione Vestra Reverendissima attulit, per eundem, cum rursus a me ad Montem Regium mittetur, quod brevi futurum est, Dominationi Vestrae Reverendissimae respondere. Cum autem istius nuntii commoditas se mihi obtulit, nolui, ut sine meis hinc iret, iis itaque silentium dumtaxat meum excuso, paulopost tutius cum fratre de omnibus scripturus. Nescio, quae non nostri moliantur, quemadmodum fortassis ex litteris spectabilis domini Ioannis a Werden, qui nuper hic cum coniuge et domino castellano Gdanensi ex Prewsschenmarkt ad me diverterat vel intellexit aut paulopost intelliget. Sunt, qui nullum non movent lapidem, ut nobis incommodent et in odium tum nobilium, tum plebis inducant. Sed Dominus irridebit eos eorumque conatus frustrabitur, qui iustitiam et veritatem numquam deserit. Quae Dominatio Vestra Reverendissima de reverendissimo domino archiepiscopo meminit et aliis episcopis, non incommodum fuisset, quod mentem Dominationis Vestrae Reverendissimae scivissem, priusquam hinc cancellarium meum ad ipsum dominum archiepiscopum misissem. His etiam de rebus accuratius inter nos erit agendum et statuendum, hocque suo tempore etc.
Accepi XVIII huius iterum ab amico meo, domino Cornelio Sceppero, litteras Bruxellis VIa Decembris datas, in eodem fere, quo prius, negotio. Quarum sententiam Dominationi Vestrae Reverendissimae paulopost cum fratre mittam, et alia omnia, quae in novis habuero, quaeque his negotiis et temporibus expedire videbuntur, praeterea quicquid cancellarius meus attulerit, cuius reditum in horas exspecto.
Officia in regno iam esse distributa Dominationem Vestram Reverendissimam, ut arbitror, non praeterit. De episcopatu Cracoviensi, cui collatus sit, et quibus cancellariatus officia sint distributa, adhuc mihi est incognitum. Brevi de omnibus certiores reddemur. Dominus Deus Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime bene valentem et felicem conservet.
Ex castro Lubaviensi, XXVIII Ianuarii M D XXXVI.