Letter #1419
Ioannes DANTISCUS to Kulm (Chełmno) ChapterLöbau (Lubawa), 1536-02-23
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ad capitulum in causa cancellarii
Ioannes
Venerabiles etc.,
Mittimus ad vos venerabilem dominum Baltasarem a Lublin cancellarium et ecclesiae nostrae una vobiscum canonicum, cui quaedam mentis nostrae desideria vobis referre iussimus, ut ei fidem vigore harum habeatis, et quicquid ad stabiliendum ius suum in audiendis dictis testium opus habuerit, illi ministretis, pro vestra in nos observantia facturi. Beneque vos valere Deum pro nobis orantes optamus.
Ex castro nostro Lubaviensi, XXIII Februarii MDXXXVI.
Postscript:
De statutorum solutione, velimus cancellarium nostrum esse liberum, quia nobis et ecclesiae nostrae et vobis apud nos inseruit, nollemus etiam curiam nostram eiusque domesticos oneribus subiectos esse illis, quibus, qui forinsecus intrant, quandoquidem ecclesia nostra proventibus, unde vos sustinetis, a praedecessoribus nostris et non ab externis dotata est. Proinde vos a cancellario nostro nihil exacturos arbitramur, vel eam vos exactionem, quo , quod debetur, ei ad praesens assequatur usque ad nostrum felicem, Deo bene favente, adventum, quod a vobis postulamus suspensuros, qua in re nobis non parum gratificabimini.