Postquam huc a Dominatione Vestra Reverendissima frater meus cum sorore vidua applicuit (quos Dominatio Vestra Reverendissima ob suam in me benevolentiam humanissime apud se tractavit, pro quo paterno favore quas possum Dominationi Vestrae Reverendissimae gratias habeo), aliquot diebus fere multa scriptione ad dominum ⌊Cornelium Scepperum⌋, ad curiam ⌊caesaris⌋ ac ⌊Burgundiae⌋ occupatus eram. Qua de re ad scribendum Dominationi Vestrae Reverendissimae hucusque fui impeditus. Quae autem frater meus ab ⌊illustrissimo domino duce vicino nostro⌋ ad ea, quae Dominatio Vestra Reverendissima legit, retulerit, sic habent in compendio: sunt mihi imprimis habitae gratiae a domino duce, quod eum de omnibus, quae ⌊dominus Cornelius⌋ ad me perscripsit, certiorem reddidissem, accepitque grato animo hos in se pacis tractatus inter illustrissimum ⌊comitem palatinum Rheni ducem Fredericum⌋ et ⌊electum Daniae regem ducem Holsatiae⌋, modo ipse ⌊dux Fredericus⌋ talia media ad tractandum mitteret, quae ⌊electo Danorum regi⌋ esse tolerabilia, scripsitque igitur ⌊duci Holsatiae⌋, ut in amicos tractatus consentiret, quarum litterarum et aliarum, etiam una cum instructione, iuxta quam ⌊domino Cornelio⌋ respondi, ad me dedit copias, quas his adiunctas Dominationi Vestrae Reverendissimae mitto, unde quomodo omnia habeant, intelliget. Quae omnia cum Dominatio Vestra Reverendissima perlegerit, cum nuntius iste sorori meae ex ⌊Monte Regio⌋ redierit, Dominatio Vestra Reverendissima ad me remittet, utinam Dominus Deus suam nobis det gratiam, qua hic ad pacem conficiendam aliquid boni fieri posset, ut tandem istorum bellorum, quae non parum nobis omnibus incommodant, finis haberetur. Scripsi in ⌊⌋, quod missurus essem unum ex meis ad curiam nostram in ⌊Lithuaniam⌋, verum cum nihil eiusmodi se obtulerit, quod admodum missione dignum et necessarium videbatur, adhuc institutum hoc meum contineo. Obtulit etiam se negotium, quod iterum ⌊cancellarium meum⌋ ad ⌊reverendissimum dominum archiepiscopum Gneznensem⌋ et inde ad ecclesiam meam parrochialem ⌊Golenbensem⌋ in ⌊Poloniam⌋ miserim. ⌊Illi⌋ iniunxi, ut propensionem Dominationis Vestrae Reverendissimae ad
congratulandum ⌊reverendissimo archiepiscopo⌋ declararet et quomodo litterae ad ⌊eiusdem dominationem reverendissimam⌋, quas Dominatio Vestra Reverendissima ad me mittere decrevisset, per quandam oblivionem non fuissent ad me perlatae, iussi etiam animum ipsius ⌊ domini archiepiscopi⌋ pertemptari de confoederatione inter nos ecclesiasticos facienda his periculosis temporibus, quemadmodum superioribus diebus ad me Dominatio Vestra Reverendissima scripsit, quicquid ab illo mihi referet, praeterea quicquid rerum novarum reportabit, non patiar diu Dominationem Vestram Reverendissimam latere. Ad praesens nihil istiusmodi apud me habetur. Si quid habet Dominatio Vestra Reverendissima, mihi impartiri quaeso. Ferunt ⌊textorem illum Wollemvefer⌋ in 4or rotis divisum poenas dedisse. De occiso rege huc etiam fama venit, quam tamen vix certam esse arbitror. Ex curia nostra nihil habeo penitus. Heri ⌊dominus castellanus Culmensis⌋ mihi significavit dominum ⌊marschalcum Regni Sobinszky⌋ castellanum esse Cracoviensem, misit et huc ad me cf. KRZYCKI 1888 Dialogus de Asiana diaeta ⌊dialogumcf. KRZYCKI 1888 Dialogus de Asiana diaeta ⌋
de ⌊conventione⌋ novissimo ⌊Petricoviensi⌋ ⌊incerto auctore, qui tamen mihi non est incognitus⌋[1]. In eo fabre totius ⌊Regni⌋ et aulae nostrae faciem depictam videbit Dominatio Vestra Reverendissima, cuius paterno amori me ex corde plurimum commendo Deumque precor, ut eandem mihi et bonis omnibus quam diutissime incolumem et felicem conservet.