Letter #1429
Martin HILLEMAN to Ioannes DANTISCUSRostock, 1536-03-15
received [1536]-04-20 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni episcopo Culmensi necnon administratori episcopatus Pomezaniensis, suo gratioso patri et domino semper observando
Obsequium sedulum et indefessum cum humili subiectione, semper reverende in Christo Pater et Domine gratiose.
Perlata sunt Reverendae Vestrae Paternitatis exarata ad me, quibus cum ea, qua decuit, reverentia susceptis ac intentius revisis, ex eisdem Reverendam Vestram Paternitatem intellexi minus debite informatam super susceptione domus Culmensis, quasi ego caput huius exstiterim, quam tamen numquam acceptavi. Vellem tamen, si quo pacto possem, auxilio succurrere et consilio apud patres fundatores, sed, proh dolor, prout nunc se offerunt tempora, minime ad id attingere valemus. Nam nostris in his partibus turbatio non modica, undique dissensiones et bella, ita ut nusquam tuta sit fides proficiscendi, quod si mihi personae essent idoneae, sicuti pro nunc in veritate non sunt, tamen de acceptatione huius domus non ausus essem me intromittere (eam ob causam, quod praedicti fratres Szwollen[1] plus quam mille aureos in commodum eius expenderint et non tantum dolent de iactura temporalium quantum de amissione ac morte doctorum virorum, qui ibidem animas suas Domino reddidere), quin prius eisdem consultis opportuno tempore de eorum securior reddere queam consensu.
P<r>aeterea Reverendae Vestrae Paternitati obnoxius, quo possum, supplico, quatinus parumper differre non pigeat, donec se tempora offerant quietiora, quibus negotium ipsum diligentius meliusque exsequi valeat. Et ego in recompensam me offero una cum meis omnibus semper sedulum promptumque ad quaeque rogata, prout nostrae vires exigunt. In quibus nos indefessos experietur Reverenda Paternitas Vestra, quam altissimo salvam atque incolumem recommendo in Nestoris annos.
Raptim e domo nostra Rozstochiana, quintadecima Martii in next line⌈MartiiMartii in next line⌉ anno Virginei Partus MDXXXVI.
Vestrae Reverendae Paternitatis Martinus Hilleman ad quaeque iussa paratus servus minus utilis
[1 ] Above Szwollen superfluous sign of abbreviation