Nobili et excellenti viro, domino ⌊Iohanni Dantisco⌋, secretario serenissimi domini ⌊regis⌋ ⌊Poloniae⌋ ac nuntio apud serenissimum ⌊regem Romanorum⌋, amico in Christo dilecto.
Quo studio et affectu serenissimus dominus ⌊rex⌋ noster egit, ut serenissimus dominus ⌊Carolus rex catholicus⌋ in Romanorum regem eligeretur, sine dubio iam domini mandatarii suae maiestati plane apperuerint. Nec dubium, quod ⌊serenissimus dominus noster⌋ eodem affectu semper studebit se accomodare omnibus rebus ⌊suae maiestatis⌋, dummodo suae serenitati ab ista sacra maiestate regia ex affectu et amore respondeatur. Domini mandatarii dixerunt, se habere plenum mandatum agendi nobiscum de omnibus rebus ⌊serenissimi domini nostri⌋, post electionem vero factam in mandato deficere. Scribimus igitur sacrae isti ⌊Romanorum et catholicae regiae maiestati⌋ petentes, ut serenissimum dominum ⌊regem nostrum⌋ in quibusdam articulis resolvat, immo verius, ut aliqua concedat et aliqua pro serenissimo domino nostro rege faciat, sicuti videbis in articulis his inclusis. Tu igitur, ex quo aduc istic existas, magnopere cures et sollicites, ut quantocius resolutio, vel effectus istarum petitionum sive per te, sive per postas serenissimo domino ⌊regi nostro⌋ mittantur.
Exspectaremus nos in aliquo loco responsum super litteras nostras, sed cum maximo damno et impensa, nam ultra 80 equis comittamur, sed cum domino magnifico Maximiliano de Berghes hunc ordinem fecimus, ut litteras regias, si quae per postam mittentur, in manibus dominorum ⌊Fucarorum⌋ ⌊Augustae⌋, vel ⌊Turzonis⌋ deponat.
Res ⌊regni⌋ nostri in bono statu sunt et ⌊parens⌋ tuus sanus est et queritur, quod tam remote exules. Tu vale et nostra servitia fideliter et proficue ⌊sacrae isti maiestati⌋ exhibita suae maiestati commendes et nostras condiciones reverenter, ubi opus est, referas.