Letter #1438
[Ioannes DANTISCUS] to [Sigismund I Jagiellon]Löbau (Lubawa), 1536-04-07
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Serenissima Regia Maiestas et domine, domine clementissime. Humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Scripserunt mihi illustrissimi domini comites Phrisiae Orientalis, quibuscum mihi in aula caesareae maiestatis non parva et iniucunda fuit consuetudo, quae vero a me postulant litteris suis, quas hic adiunctas mitto, complexi sunt. Quod si Serenissimae Maiestati Vestrae videbitur quippiam illis esse respondendum, praestare quidem hoc possunt, quod pollicentur, iubeat mihi praescribi, dabitur a me opera, ut eis cumprimis respondeam.
Quae hic aguntur et in rem Serenissimae Maiestatis Vestrae expedire apud me expenderim, quaeque et nova et non admodum nova his diebus acceperim dignaque scientia Serenissimae Maiestatis Vestrae reverendissimus dominus episcopus Plocensis putaverit, ex meis tumultuariis Serenissimam Maiestatem Vestram certiorem reddet simulque pro me orabit, fodere non valentem mendicareque erubescentem, qui prius innumeris a Serenissima Maiestate Vestra beneficiis sum dotatus, parvam eleemosinam. Quam assecutus longe devinctiorem pro longaeva salute et incolumitate Serenissimae Maiestatis Vestrae felicitateque perpetua me ad orandum BCz, 244, p. 88 esse sentiam Deumque, quod facio, sedulo oro, ut eandem Serenissimam Maiestatem Vestram, cui me supplicissime commendo orbi Christiano nobisque omnibus quam diutissime felicissimeque regnantem atque contra omnes hostes triumphantem in prosperrima valetudine custodiat et tueatur.
Lubaviae, VII Aprilis anno Domini M-o D XXXVI.