Letter #1441
[Ioannes DANTISCUS] to [Ioannes MAGNUS]Althausen (Starogród), 1536-04-23
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice ac frater carissime et honorande.
Litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae quinta Aprilis Gdani datas paulo ante hic gratissimas accepimus, quibus nos humanissime commonet de Chronicis Goticis et Sueticis Alberti Crancii, quae post mortem sororii nostri eximii olim doctoris Reinecii ad nos cum aliis quibusdam reculis ab illo relictis pervenerunt eademque chronica generosus et nobilis dominus Ioannes a Werden praefectus castri Novensis etc. in bibliotheca nostra et vidit, et quaedam etiam in illis legit, estque nobis non vulgariter gratum, quod Dominatio Vestra Reverendissima non gravate fert, ut illarum usuram aliquandiu, quousque a nostris amanuensibus transcribi possint, habeamus . Ceterum non agnoscimus, quae pro sua humanitate atque erga nos benevolentia Dominatio Vestra Reverendissima nobis tribuit, ut pote in bonis litteris minus quam mediocriter versati, quod chronicorum illorum phrasis vel dictio tersior emendatiorve a nobis ad Dominationem Vestram Reverendissimam redire possit, redibunt autem, postquam illarum usus nobis satisfecerit, si non cum actuario, tamen ad eum modum, quo accepimus, integra. De statu suo, quem nobis Dominatio Vestra Reverendissima describit se recte et feliciter valere in negotiis praesertim suis privatis fuit nobis iucundissimum precamurque, ut ea animi tranquillitas ac prospera, qua ad praesens fruitur, valetudo Dominationi Vestrae Reverendissimae duret quam diutissime, porro quod afficitur molesteque fert has in religione nostra turbas, in quibus periculosis iis temporibus res nostrae ecclesiasticae [i]n tantis discrimini bus fluctuant, quodque in causa, ut scribit, religionis restituendae adeo sollicita est Dominatio Vestra Reverendissima, quomodo in tanta rerum perturbatione certum consilium et idoneum invenire possit, summopere probamus, utque in eo pergat, etiam atque etiam rogamus; verum in negotiis suis privatis susque deque immo et patienter, quae pro peccatis nostris iuste affliguntur, sustinenda ferendaque esse nobis existimo, quae Deus contra nos, ut fierent, permisit .
Quandoquidem, volumus saltem si vera fateri,haec merito patimur, res facit ipsa fidem.
Non frustra penitus Germanis crevit in oris
haeresis haec, quae iam virus ubique vomit,
nec causas opus est afferre scientibus illas:
ex capite hic fluxum noxius humor habet
inficit et reliquos corrupti corporis artus,
unde subit rediens haec pituita caput,
quod modo sic tremula vertigine iure laborat
inque vicem capit hoc, quod dedit ante, malum.
Pharmaca ni vitiis superi curantia pulsis
praestiterint, actum (quod procul absit) erit:
Svetica non solum vel Danica sive Britanna
regna, sed in bellum cuncta sub orbe ruunt.
Ultima non procul esse potest iam iudicis hora,
praemia qui cunctis, ut meruere, dabit.
Gens contra gentem surgit, Mars saevit ubique,
integritas, virtus et pudor omnis abest.
In summum vix ulla fides pietasve Tonantem,
rarus et est nostrae religionis honor,
spernuntur pia dicta patrum, stata tempora, leges
atque sacri ritus, qui viguere prius.
Concita sese effert nebulonum daemonis oestro
turba ingens, sibi quae cuncta licere putat.
Est odio verum simul exulat aequum et honestum,
cum luxu, fast[u] regnat et aeris amor,
omnia confuso volvuntur turbinis aest[u],
impietas dum sic vi sacra nostra quatit.
Haec qui restit[uet] vel qui reparabit, ut ordo,
qui fuerat, redeat, laude colendus erit.
Res haec sed nostris est longe viribus imp[ar],
proderit ingenium consiliumve parum.
In primis ponenda forent tot crimina nobis,
sumenda et melior vita relicta alia,
linquenda ambitio mundique amor, ardor habend[i]
quaeque referre pudet plurima nota satis.
Imploranda Dei clementia, saepe precanda
suppliciter multis cum lacrimis venia.
Cum patribus nostris graviter peccavimus omnes,
hinc mala, quae ferimus, iusta dat ira Dei.
Haec no[s] per saevos castigat saepe tyrannos
et subdit duro coll[a] superba iugo.
Quod si non Deus hic iustis plerumque pepercit,
quid faceret, numquam qui sine labe sumus?
Exspectat t[amen], ut doleamus, seque benignum
offert, si volumus linquere iniqua, patrem.
Hactenus haec, ne sus forsan docuisse Minervam
dicatur. Sapiens non monitoris eget.
Quomodo ista excid[e]rint calamo, nescimus, nisi quod tempora ista et ea, quae nobis in illis est constans sententia, obiter impulerint. Dominatio Vestra Reverendissima fraternae propensioni sinceraeque simplicitati nostrae dabit veniam. De novis, quae Dominatio Vestra Reverendissima a nobis postulat, nihil est, quod impraesentiarum ex Romana aut caesaris curia habeamus, in exspectatione illarum rerum non secus atque Dominatio Vestra Reverendissima haeremus. Misimus et nuper ex castro nostro Lubaviensi unum de familiaribus nostris ad aulam serenissimi regis nostri in Lituaniam. Quicquid ille retulerit et si interim ex Italia et aliis ad nos regionibus quippiam scientia dignum Dominationis Vestrae Reverendissimae perferetur, cum primis eandem participem ac certiorem faciemus. Quam et faustissime valere et, ut nos, quo amore coepit, prosequi non desinat, ex animo desideramus.
Ex castro nostro Altenhaus, XXIII Aprilis MDXXXVI.