Letter #1442
Johann LOHMÜLLER to Ioannes DANTISCUSKönigsberg (Królewiec), 1536-04-28
received [1536]-05-04 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni episcopo ecclesiae Culmensis, domino multis mihi nominibus colendissimo
Reverendissime in Christo pater, domine multis mihi nominibus colendissime.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae XVIII Martii datas, una cum reliquis scriptis informationem causae meae continentibus, summa qua decuit reverentia XX Aprilis Montis Regii recepi. Ex quibus quidem litteris animum Reverendissimae Dominationis Vestrae nedum pontificali excellentia dignum, verum et antiquae meae consuetudinis consentaneum, hoc est sincerum et constantem comperi, praesertim ex eo quod Reverendissimae Dominationi Vestrae ex animo gratulatur me ab illa gente ingrata, stupida et plus quam Scythica ferocitate praedita liberatum esse. Quae in hoc mihi praesertim distare ab immanibus Tartaris videtur, quod li<n>gua loquatur Germanica, scilicet Vestualica, ideoque suis aptissimis coloribus a Reverendissima Dominatione Vestra depicta. Quod equidem olim apud Reverendissimam Dominationem Vestram traductus videor, me partium esse Lutheri, hoc a Reverendissima Dominatione Vestra sic accipi velim, quod si umquam a Lutheranis steterim, id ea a parte a me factum esse, qua de religione christiana, de iusta oboedientia et reverentia erga magistratus deque conservanda pace recte vel scripserint vel egerint. Pacis vero turbandae auctores summo semper odio prosecutus sum adeo ut ii, qui ea de causa suspecti habebantur, etiam si sese vel decies Lutheranos sive evangelicos esse iactaverint, meis maxime instantiis et conatibus, quam procul a Re publica Rigensi coerciti relegatique sint, saepe etiam non sine capitis mei periculo, quod praesertim legatio illa Rigensis manifeste testari videtur, tantum abest, ut publici vel privati dissidii auctor ipse umquam fuerim, qui hoc persecutionis genus vel exilii et quicquid periculi apud eam gentem umquam sustinuerim non aliam ob causam patior, quam ob amorem pertinaxque studium conservandae tranquillitatis et quod publicas discordias ac bella semper detestatus fuerim. Testificabuntur id praeter meam conscientiam quotquot in Livonia pii rectique iudicii habentur, testificabitur et apologia mea palam omnibus, pro defensione meae innocentiae propediem, ut vereor, excudenda et evulganda. Quam ob rem consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae de non redeund[o] in Livoniam merito mihi videtur consultissimum, quan[do] id omnes quoque probi doctique et qui mihi ex animo bene cupiunt detestari videntur, stultum esse autumantes ad eund[em] lapidem bis impingere Neptunumque post secundum naufr[a]gium accusare. Desuadent etiam profectionem meam in Suetiam, ne vitando Charibdim in Scyllam videar incidere. Subinde fateor imprimis pium esse benefacere seu inservire patriae, cui divinus ille Plato, optimus constitutor Rei publicae, primas beneficentiae partes iure humanae societatis tribuit, quare non possum consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae utpote ex iudicio recto animoque sincero profectum, non summopere commendare. Quod ta[men] divina providentia, per quam sumus, movemur et subsistimus, quamque praeter ne pilus quidem de capite nostro possit decidere, antevortit, meque servitio illustrissi[mi] principis, ducis Borussiae, idque a consiliis, astrinxit, principis inquam omnibus calculis probatissimi nominisque Reverendissimae Dominationis Vestrae nec non Dantiscanae urbis, patriae scilicet nostrae, amantis[simae]. Denique habeo Reverendissimae Dominationi Vestrae pro suo erga me gratioso affectu et quod me apud Rhodium nostrum commenda[ve]rit, gratias immensas, meis indefessis servitiis erga eandem Reverendissimam Dominationem Vestram, cui me enixissime commendo, sem[per] retaliandum.
Datae in Monte Regio, XXVIII Aprilis anno Domini MDXXXVI.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae nuncupatissimus Ioannes Lohmoller