Letter #1450
Ioannes MAGNUS to Ioannes DANTISCUSGdańsk (Danzig), 1536-05-10
received [1536]-05-25 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Culmensi, amico et fratri carissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice et frater carissime et honorandissime.
Litteras Dominationis Vestrae Reverendissimae ex castro Altenhaus XXIII Aprilis datas paulo ante hic gratissimas accepi, quibus etsi humanissime respondet de Gothicis historiis Alberti Cranczii, tamen illam excusationem, quam pro sua ingenua modestia adducit, ne quid annotationum eisdem historiis adiungat, non tam facile admitto. Ego enim dudum didici similia a similibus amicis importunitate impetrare, quae merito et probitate assequi nequivissem. Proinde patiatur, oro, Dominatio Vestra Reverendissima se meis improbis precibus superari, ut nonnihil circa eam Gothicae historiae partem emendet, in qua videtur Iodocus Decius post Mathiam Miechovitam a Crancio dissentire. Hic enim, meo iudicio, maiore veterum auctoritate subnixus, apertius tradit Gothorum originem consummatamque historiam de eis praestitisset, nisi plus in Danicis historiis quam Gothicis versatus fuisset.
Utcumque haec se habeant, rogo, non aegre ferat Dominatio Vestra Reverendissima se a me importunius moneri. Facit enim Vestra Humanissima Fraternitas, ut secum non secus ac mecum familiarissime agam, provocatus iucundissimis carminibus eius, quae in eisdem litteris suis mihi et Musis cecinit, immo mihi et reverendissimis coepiscopis meis, quibus ea non sine magna consolatione et congratulatione legi. Remitterem ego fortassis aliquod iucundum carmen. Sed flebilis, ut noster status est, ita flebile carmen. In nostro invenies carmine dulce nihil .
Cecini in praeterita hieme elegiam ob mortem optimi et numquam satis laudati viri Petri Thomicii pontificis Cracoviensis, coactus eius maximis erga me beneficiis, quorum memoriam colere non desinam gratitudine et benevolentia sempiterna. Eos igitur minus elegantes elegos ad Dominationem Vestram Reverendissimam remitto non ob aliam causam, nisi ut videat me etiam balbutiendo memorem esse voluisse tam optimi benefactoris, simulque ut eadem Dominatio Vestra Reverendissima non dedignetur, post Cricium et Gothum archiepiscopos, in laudem defuncti amici doctissima sua carmina adicere mihique remittere, ut ex eis geminam consolationem accipiens geminos atque eosdem amicissimos pontifices, Thomicium et Dantiscum, mecum (dum spiritus hos regat artus) conservem.
Vix credibile est, quot lacrimis prosecutus sum funus optimi Thomicii, nec erit modus ullus earum, donec consurgat similis virtutis amicus. Dixit Tullius se diutius flevisse casum reipublicae quam aliqua mater mortem sui unigeniti, quod nimirum ego dicere possum de me ob mei Tomicii mortem, cuius maxima humanitas id mihi semper praestitit, quod Thomices collis iuga sufferentibus praestare consueverunt, nempe ut levius omnia adversa sufferrem.
Reliquum est, ut me commendem Vestrae Reverendissimae Dominationi, cui etiam reverendissimi domini coepiscopi et coexules mei salutem et aeternam felicitatem optant, imprimis episcopus Lincopensis, deinde Magnus episcopus Scarensis, qui in praeteri[ta] quadragesima ad me ereptus ex infinitis haereticorum persecutionibus et om[nibus] fortunis spoliatus pervenit. Huic in aedes et expensas meas collecto de omnibus necessariis (quamquam mihi ipsi aegre sufficio) providere compellor.
Feliciss[ime] valeat Dominatio Vestra Reverendissima et me solito suo fraterno amore prosequatur.
Ex [Ge]dano, anno Domini MDXXXVI X Maii
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus frater et amicus Ioannes archiepiscopus Upsalensis etc. subscripsit
Postscript:
Praeterea, Reverendissime Domine, magnum et memorabile beneficium fecerit mihi Dominatio Vestra Reverendissima, si dignata fuerit ad primam occasionem monere suum amicissimum Corneli[um] Scepperum per iucundiorem Musarum genium et iucundissimam praeteritae amicitiae memoriam, ut si quandoque acciderit aliqua negotia Iohannis G[othi] archiepiscopi Upsalensis ad curiam caesareae maiestatis aut illustrissimae reginae Mariae devolvi, tunc ea per se et suos amicos sic tractari faciat, ut intelligat Gothus Belgicum hominem Sarmatae preces non vulgari[ter] aestimasse etc. Futurum est enim, ut magnitudo negotiorum Christia[nae] religionis me et reverendissimos coepiscopos meos ad caesaream maiestatem compellat etc.
Et felicissime valeat eadem Dominatio Vestra Reverendissima.
Idem Iohannes, qui supra scripsit