Letter #1455
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1536-05-26
received [1536]-06-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Domini Dei gratia episcopo Culmensi etc., domino gratioso
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine ac patrone gratiose et colende.
Post commendationem humilem.
ms. Quom reg. Cum⌈Quomms. Quom reg. Cum⌉ nihil nunc scribendum occurrat, hoc saltem scribendi argumentum esse volui, quod Erasmus noster proximis mandavit litteris suis, ut Reverendissimam Dominationem Vestram illius salutarem nomine. Multa iam senex suscipit et valetudinis, et rerum incommoda, sed ea omnia huic aetati toleranda, non tollenda sunt.
Plena sunt omnia novis rebus, sed malis ferme omnibus, tumultuante mundo et in ruinam tendente. Scripsi quaedam ad principem ducem Prussiae, sed laborem evitans, exemplum unum ad fratrem misi. Iussi, ut illius exemplum Reverendissimae Dominationi Vestrae exscriptum mittat. Aliquot Pasquilli versus mitto praesentibus.
Cupio, ut feliciter diuque recte valeat, me veterem suum servitorem diligat et gratia sua prosequatur.
Cracoviae, 26 Mai 1536.
Reverendissimae Dominationis Vestrae deditissimus servitor Iostus scripsit