⌊⌋ tuae novissimae gratae mihi fuerunt plurimum, ex quibus intellexi te magnificum dominum ⌊curiae magistrum⌋, oratorem ⌊serenissimae maiestatis regiae⌋ secuturum. Quod mihi non parum placuit, cum XL ducatos in singulos menses, ut scribis, tibi deputatos, satis commode cum uno equo seu mula et duobus, quos vocant lacayos, in curia ⌊caesaris⌋ subsistere poteris, non tamen thesaurisabis. Satis erit, ut negotia tibi commissa recte curando eam patientiam habeas, quo usque Dominus cum tempore aliter provideat. Tu meministi, ut reor, quae tibi, cum ex ⌊Lira⌋ iremus, sum vaticinatus. Ad prosequendum tibi numquam opera mea, quam praestare potero, deerit. Si nondum exivisti, precor tibi ituro faustum iter faustioremque reditum. Non est, quod tibi debeam iniungere, cum ad curiam ⌊caesaris⌋ et ad veteres nostros amicos et socios veneris. Scis quidem, quas salutes et commendationes omnibus meo nomine dicere debeas. Vale mihi carissime Fabiane felicissime et aliquando in hoc me orbis angulo litteris tuis invise.