» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #1464

[Ioannes DANTISCUS] to [Mikołaj GRABIA?]
Löbau (Lubawa), 1536-05-31


Manuscript sources:
1office copy in Latin, in secretary's hand, BCz, 244, p. 104-103(!)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Generose Domine, amice carissime. Salutem et omnem felicitatem.

Accepi superiori die ab hoc meo nuntio litteras Dominationis Vestrae grato animo admodum gratiamque habeo, quod me illarum rerum, quae tum in novis habebantur, participem fecerit. Quod ut iterum atque frequenter faci[at], rogo plurimum.

Quae Dominatio Vestra de generoso domino Stanislao Costka, castri Marienburgensis et terrarum Prussiae thesaurario, nuper scripsit, quod ille tandem in conventu novissime apud nos praeterito praescriptae voluntati serenissimae maiestatis regiae satisfacere deberet, exspectatum ab eo est, verum ea in re per totum hoc tempus ad exsequendum serenissimae maiestatis regiae mandatum non comparuit. Ego quidem oppido quam libentissime vidissem, ut tandem dissidium hoc eum, quem maiestas regia voluit, finem habuisset. Tantum abest, ut [..] ulterius ea in causa dispositionem serenissimae maiestatis regiae, quam oportet extendere, deberem, cum ne unum quidem ille mecum in eo verbum neque ego cum illo sim locutus, licet aliquoties me convenerit atque etiam donariis ad Culmam satis amice me tractaverit. Quae illi per omnem occasionem aliquando cum faenore rependam. Atque utinam causam hanc iuxta maiestatis regiae praescriptionem absolvisset, longe inter nos melius conveniret. Haec igitur Dominationi Vestrae scribo, ut cognoscat, quam amicum in illum geram animum, modo tandem hoc, quod debet, faciat.

Dominationem Vestram optime valere cupio et rogo, ubi per oportunitatem poterit me serenissimae reginali maiestati dominae meae clementissimae indies faciat commendatiorem.

Ex castro meo Lubaviensi, XXXI Mai. anno 1536.