Redditae sunt mihi his diebus humanissimae litterae Dominationis Vestrae Reverendissimae ex ⌊castro Lubaviensi⌋ XXVI praeteriti mensis Maii scriptae, quibus adiuncta erant epitaphia et funebria carmina ex vivacissimis illustrium virorum ingeniis in laudem reverendissimi olim ⌊cardinalis Gattinarii⌋ depromta, quae mihi multis rationibus gratissima sunt, tum quia doctissima et pia clarorum virorum ingenia referunt, tum quia ex eis moneor res huius mundi, quae caducae sunt, fortius contemnere, tum vero maxime quia Dominatio Vestra Reverendissima sua praestanti auctoritate tam claros viros ad huiuscemodi pietatis studium provocavit.
Felicem principem, cui contigit tot bonorum testimoniis laudem consequi immortalem! Nec dubito, quin, si iam permitterentur manes ⌊eius⌋ cum suo Dantisco loqui, faterentur ingenue se plus honoris ab eo solo recepisse quam a reliqua tota carorum suorum multitudine. Proinde exspecto cum pio desiderio, quod Dominatio Vestra Reverendissima non minus conetur suum ⌊Thomicium⌋ Polonum quam ⌊Gattinarium⌋ Hispanum post gloriosa fata ornare. Quamquam enim (ut ex epitaphio doctissime scripto et in ⌊Cracoviam⌋ misso intellexi) nullum pietatis officium hactenus a Dominatione Vestra Reverendissima omissum fuerat, superest nihilominus aliquid, quod extensius ad meam importunitatem facile scribi queat. Quod autem Reverendissima Dominatio Vestra pollicetur se scripturam domino ⌊Cornelio Sceppero⌋, accipio loco summi et gratissimi officii.
Salutant Dominationem Vestram Reverendissimam nostri reverendissimi coepiscopi ⌊Lincopensis⌋ et ⌊Scarensis⌋, quibus acceptissimum erat ab ipsa tam humaniter salutari.
Et felicissime valeat eadem Reverendissima Dominatio Vestra, et me suo fraterno amore, uti coepit, prosequatur.