Letter #1473
[Ioannes DANTISCUS] to [Johann TYMMERMANN]Löbau (Lubawa), 1536-06-04
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilis Domine, amice et frater carissime. Salutem et omnis felicitatis accessum.
Expostulavit mecum nuper fraterne et amice Dominatio Vestra per nobilem dominum Nicolaum Plotowszki, quod litteris Dominationis Vestrae superioribus diebus non responderim, in eo quidem minus me officiosum fuisse fateor, cum quod gratias Dominationi Vestrae pro suscepto pro me labore non habuerim, tum etiam quod veterem illum meum in Dominationem Vestram amorem, quo illam, ut scit, prosecutus sum semper, scripto non declaraverim, quod revera non nisi ex incuria mea accidit. Ut igitur pro eo delicto veniam facilius a Dominatione Vestra obtinere valeam, eandem Dominationem Vestram impense oro, ut pro Dominica Sanctissimae Trinitatis huc ad nuptias pauperis consanguineae meae venire velit. Quam cum iam a plurimis annis non viderim, summopere incolumem et felicem intueri atque coram complecti desidero neque ambigo pro vetere nostra coniuctione Dominationem Vestram votis meis responsuram. Quam ex animo opto valere quam diutissime.
Lubaviae, 4 Iunii anno Domini M-o DXXXVI.