In ⌊conventu Marienburgensi⌋ nuper praeterito Serenissima Maiestas Vestra ⌊dominis consiliariis terrarum suarum Prussiae⌋ causam iampridem agitatam inter spectabilem ⌊consulatum civitatis Serenissimae Maiestatis Vestrae Elbingensis⌋ et ⌊aggerum insularium reparatores teichgrabios⌋ diiudicandam penitusque finiendam commiserat, quae iuxta mandatum Serenissimae Maiestatis Vestrae tandem a dominiis ⌊consiliariis⌋ per diffinitivam sententiam fuit absoluta. Et quamvis in commissione sua Serenissima Maiestas Vestra utrique parti iniunxerat, ut quicquid per ⌊dominos consiliarios⌋ secundum tenorem mandati Serenissimae Maiestatis Vestrae in eadem causa decerneretur, partes ipsae omnimode susciperent et exequerentur, idipsum tamen ⌊aggerum reparatores⌋ non animadvertentes ad Serenissimam Maiestatem Vestram, a quibusdam fortassis seducti, appellarunt terminum sibi dari petentes. Quando et ubi Serenissima Maiestas Vestra ad ⌊regnum suum⌋ feliciter reverteretur, quod cum adhuc incertum sit ⌊consulatusque Elbingensis⌋ ea in re diutius pendere animi grave sibi esse existimat, Serenissimae Maiestati Vestrae pro ⌊eodem civitatis Serenissimae Maiestatis Vestrae consulatu⌋ humillime intercedendo supplico, dignetur illi eam exhibere clementiam, ut rescripto Serenissimae Maiestatis Vestrae pro lata sententia ex tam frivola appellatione absolvi possit, ne diutius pro libidine malevolorum ea in causa labore et impendio divexetur. Accedit et aliud, quod ⌊idem consulatus⌋ magna fert cum molestia, cum tanto tempore Serenissima Maiestas Vestra censum ⌊eiusdem civitatis⌋ per ⌊ipsum consulatum⌋ ex consensu Serenissimae Maiestatis Vestrae redemptum, pro usu et commodo ⌊eiusdem Serenissimae Maiestatis Vestrae civitatis⌋ clementer reliquerit, quae per bella praeterita non parum in aedificiis et commerciis decrevit inclinatiorque facta est, ut inde sensim ad se redire eoque adminiculo fieri auctior atque aliqua ex parte restitui posset. Quod Serenissima Maiestas Vestra eundem censum ab ⌊eodem consulatu⌋ paulo ante redimi permiserit, id quod pro singulari sua in ⌊eam civitatem⌋ gratia Serenissima Maiestas Vestra magnifico olim domino ⌊Nicolao a Schidlowiecz⌋ thesaurario, qui hanc redemptionem etiam non parva cum instantia a Serenissima Maiestate Vestra rogaverat, consentire recusavit. Quapropter unamecum ⌊ipse consulatus⌋ Serenissimam Maiestatem Vestram supplicissime oramus atque obtestamur, velit ⌊eiusdem Serenissimae Maiestatis Vestrae civitatis⌋ post tot, quae passa est, detrimenta, conditionem respicere et non admittere ei hoc, quantulumcumque est, emolumenti ad praesens auferri, sed pro innata in suos pietate ad certos annos eum censum in usum et civitatis reparationem clementer concedere. Quod humillimis servitiis nostris tam ego quam spectabilis ⌊ille consulatus⌋ in fide et observantia Serenissimae Maiestati Vestrae deditissimus promereri perpetuo studebimus. Deus Optimus Maximus eandem Serenissimam Maiestatem Vestram, cui nos supplicissime commendamus, in valetudine prosperrima omniumque rerum felicissimo successu contra omnes suos hostes triumphantem quam diutissime tueatur ac conservet.