Letter #1488
Ioannes DANTISCUS to [Kulm (Chełmno) Chapter]Löbau (Lubawa), 1536-06-16
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes etc.
Venerabiles etc.,
Litteras vestras heri accepimus, quibus nobis apprime gratum fecistis scribentes sycophantias et contra apertissimam veritatem molimina Christoferi Osszieczkowski et quae per procuratorem et nuntios suos coram vobis proponi commiserit, verum quis ille procurator fuerit, qualiave verba contra nos prolata sint, cognoscere velimus, quo illis obiicem iustitia fulciti temporius opponere possemus, quandoquidem bonus vir non est, ut ille inquit philosophus, qui famam negligit. Sciemus Deo et veritate auctore, quae ipsamet Deus est, compositis his mendaciis, per quae improbi homines fidem et credulitatem quaerunt, quibus modis obviam ire debeamus. Actum iam esset de rebus humanis, si malitiae et iniquis conatibus par animo nocendi suppeteret facultas.
Ceterum nihil nos moratur abbatis Coronovensis, quod metu fortassis perculsus contra seipsum dederit testimonium, qui ut res acta est cum occiso guardiano clare nos per litteras suas, quarum iis inclusimus exempla, et ore proprio unacum priore eius conventus, qui guardiano in extremis laboranti adfuit illiusque ultimam audivit confessionem, certiores reddidit. Qua de re illi serio scripsimus, ut se pro tuitione veritatis sic gerat, ne opus sit Sedem Apostolicam interpellare et ab ea contra illum ob negatam veritatem quaerere subsidium. Vobis vero, qui muneri et observantiae erga nos vestrae contra adversarios nostros in eo casu non defuistis, paterne gratias habemus et per omnem occasionem referemus. Negotium hoc inter nos aliud, quemadmodum petistis, usque ad nostrum ad vos felicem adventum suspendimus vosque in Christo, cuius ut divinam clementiam pro nobis oretis, rogamus, optime valere optamus.
Ex castro nostro Lubaviensi, XVI Iunii MDXXXVI.